Speculum lapidum III

Lapidaires astrologiques

 

présentés, édités et annotés par Claude Lecouteux

mise en page Denis Hüe


Le Trinum magicum[1] édité par César Longinus en 1609 et plusieurs fois réédité[2], contient le De magnetica curratione, des recettes de lithothérapie parmi lesquelles sont inserrés quatre lapidaires astrologiques attribués à Rhagael R(agiel), Chael, Hermès et Salomon. La comparaison avec les lapidaires de ces mêmes auteurs transcrits par Camillo Leonardi[3] révèle de notable différences, les rubriques n’étant pas toujours attribuées aux mêmes auteurs. Des omissions, des ajouts, des formulations différentes montrent que le De magnetica curatione provient en partie de la source à laquelle puisa Leonardi. Le premier intérêt du texte est d’offrir le reflet d’une tradition extrêmement flottante. Tout donne l’impression que des noms d’auteurs ont été plaqués au hasard ( ?) sur ces lapidaires. Le second intérêt de cette compilation est de présenter d’importantes similitudes avec les anonymes lapidaires des pierres sigillées en ancien français[4].

Le texte que nous reproduisons diplomatiquement, mais en le découpant en chapitres et en numérotant les rubriques, comporte les abréviations usuelles des incunables, et nous les avons déliées ; certaines pages de l’édition de référence sont par endroit peu lisibles mais l’infra-rouge permet de les déchiffrer en presque totalité. L’apparat critique consigne les variantes les plus remarquables, les parentés, ajouts, omissions et lacunes par rapport à l’édition de Leonardi (= L). Le numéro des pages de l’édition de Francfort sont donnés entre crochet carrés.

Claude Lecouteux

— =oOo= —

 [384] Rhagael[5]

Atque hæc sunt sigilla & sculpturæ planetarum & constellationum quarundam cœlestium, à diuersis auctoribus repertæ, sequuntur ordine [385] quæ in antiquissimorum Sophorum & Doctorum monumentis congignatæ imagines inueniuntur, quæ multarum mirandarumque virium esse perhibentur, si in conuenientibus lapidibus sculptæ magna cum reuerentia & deuotione gestentur & custodiantur : & primo quidem inter etustissimi illius & summi Rhagaelis arcana fuerunt.

 

1 Draconis formosi[6] imago, si in Rubino, siue in alio lapide similis naturæ sculpta fuerit, scias virtutem eius esse in augendis bonis huius seculi, gestantemque hilarem & sanum efficere.

 

2 Falconis imago, si in Topatio sit, ad acquirendam beneuolentiam Regum, principum & magnatum facit.

 

3 Astrolabii imago si in Granato[7] sculpta fuerit, virtus eius erit sanum reddere gestantem, & ab omnibus egritudinibus aduersisque casibus in itinere liberare.

 

4 Asini imago si in Chrysolito sit, [386] virtus eius erit futura prognosticare & prædicere, (quantum scilicet potest euadere in humanam imbecullitatem, vere eniù utura prædicere solius est Dei).

 

5 Arietis vel capitis hominis cum barba imago, in Sapphyrio sculpta, virtutem habet sanandi & liberandi à multis infirmatibus, & à carcere, omnique molestia, estque imago regia, dat enim dignitates & honores, ac in altum extollit.

 

6 Ranæ figura si in Berillo sculpta erit, virtutem habet inimicos reconciliandi, & amicitiam inter homines, si discordes ipsa tetigeris.

 

7 Cameli capitis, & duarum caprarum inter myrrhi[8] arboris imago, si in Onyche sit, virtutem habet conuocandi, congregandi, & constringendi demonas, si quis secum portauerit, & in somno facit terribilia videre ac mirabilia.

 

8 Vulturis imago si in Chrysolito [387] sit, virtus erit dæmones frenare & congregare, defendere locum, in quo ponitur à malis spiritibus, & ab eorum infestatione, gestantique dæmones facit obedientes.

 

9 Vespertilionis imago, si in Heliotropio sculpta erit, gestantis potentiam dat resistendi dæmonibus[9].

 

10 Hominis bene ornati imago & habentis aliquid pulcri in manibus, si in Corneolo sculpta erit, virtutem habebit stringendi sanguinem, & ad honores confert.

 

11 Leonis vel Sagittarii imago si in lapide sit[10], ad venena valet, & à febre liberat.

 

12 Hominis armati cum arca & sagitta imago, si in Iride sculpta fuerit, virtutem habet custodire gestantem, & loca, in quibus versatur à malo.

 

13 Hominis imago cum ense in manu, si in Corneolo[11] sit, virtutem habet præseruare locum, in quo erit, à fulgure & tempestate, & gestantem à [388] vitiis, & à fascinatione custodit.

 

14 Tauri imago, si in Prasio sit, ad maleficia iuuare dicitur, & in magisteriis gratiam præbet.

 

15 Vpupæ figura cum  Dragontea herba ante se, si in Beryllo sit, virtutem habebit aquaticos inuocare spiritus, & loqui cohibere, deque quæsitis ab eis responsa recipere.

 

16 Hominis imago cum dextra manu erecta ad cœlum, si in Chalcedonio sit, virtus eius erit vincere ciuiles lites, & gestantem reddere sanum, & in itineribus, ac à causis noxiis præseruare[12].

 

17 Dei nomina in Ceraunia si sculpta fuerint, virtutem habebit præseruare loca, in quibus erit, à tempestatibus, & potentiam victoriamque dat gestantibus contra inimicos suos.

 

18 Vrsi imago si in Amethysto sit fugiendi dæmones virtutem habet, & hominem ab ebrietate defendendi  & præseruandi.

 

19 [389] Hominis armati imago in Magnete sculpta, gestantes in bello reddit victoriosos.

 

Hactenus Rhagael.

**

Imagines seu sigilla Chaelis

Chael vnus ex filiis filiorum Israel, antiquissimus doctor, cum in deserto esset, obseruavit, & sculpere fecit multas secundum cœlum signorum & planetarum figuras, & maximum effectum in eis agnouit, vtque hæ imaginum virtutes posteris prerent, librum composuit, ex quo sequentia sunt excepta. Sitque benedictus Deus, qui terris tales virtutes dedit in salutem humani generis. (Hæc verba reperiuntur in ipso libro à Chaele conscripto statim in principio) [13].

 

1 Hominis figura sedentis post aratrum, cum longa barba, vultuque longo & superciliis curuatis, in cuius collo sint quatuor homines iacentes, & qui teneat in manibus vulpem & vulturem, si talis lapis, in hoc hæ [390] erunt sculpta, collo suspendatur, ad omnes plantationes valet, & ad inueniendum thesauros, nam si sub ceruice, iturus in lectum posueris, in somno videbis thesauros, ac modum extrahendi; est & alia eius virtus, scilicet conferre ægritudinibus brutorum, cum aquam biberunt, in qua hic lapis lotus fuerit, debet autem sed [illisible] de & hora Veneris[14].

 

2 Hominis imago habentis in collo clypeum & in capite galeam, tenentis in manu gladium, ac conculcantis sub pedibus serpentem, in Iaspide rubeo sculpta, si collo suspendatur, omnes superabit inimicos in prelio, & maxime si commissum fuerit die Martis.

 

3 Equi imago habentis crocodilum supra se in Hiacynto sculpta, virtutem habet reddere gestantem victorem in civilibus causis, amatum, morigeratum, efficit a amabilem, debetque in auro ligari, quia ex auro virtus eius augmentatur.

 

4 [391] Hominis figura sedentis, & mulieris stantis ante eum capillis sparsis versus renes, & viri sursum aspicientis in Corneolo sculpta, virtus eius erit, ex omnibus hoc lapide contactis beneuolentiam acquirere: lapidi autem debet supponi paruum ambræ; & terebinthinæ.

 

5. Equi spumantis & feruidi, super quem vir niger sedeat cum sceptro in manu, figura sculpta in Hemathite, regnandi potestatem præbet, & amissam gratiam restaurat, debetque in æquali pondere auri & argenti ligari.

 

6 Hominis sedentis cum accensa candela in manu imago, si in Chrysolito sculpta fuerit, gestantem diuitem efficit, debetque in purissimo auro ligari[15].

 

7 Cerui aut Venatoris, aut Canis, aut Leporis figura sculpta, virtutem habet frenandi dæmones, lunaticos, phreneticos[16].

 

8 [392] Mulieris imaginem habentis in vna manu auem, & in alia piscem sculptam, scias virtuem habere in capiendis piscibus & auibus; debet in argento ligari[17].

 

9 Imago cuius anterior pars est Equus[18], posterior vero capra, si in aliquo lapide sculpta sit, dat fortunam in alendis & armandis animalibus seu bestiis omnium generum, debetque in plumbo ligari.

 

10 Mulieris sedentis cum tuba in equo[19] seu militis currentis cum cornu ad collum, & cum arbore ante se, figura sculpta in aliquo lapide venatoribus venandi gratiam præbet, si secum portaverint.

 

11 Hominis flexis genibus sursum respicientis, & tenentis pannum figura, si in lapide sculpta erit, ac quis secum portauerit, dat gratiam & diuitias in rebus emendis & vendendis.

 

12 Scorpionis & Sagittarii ad inuicem [393] pugnantium figura, si in aliquo lapide sculpta fuerit, maleuolos & discordes efficiet concordes, inimicos amicos, ligetur autem in argento[20].

 

13 Vulturis imago cum ramo oliuæ in ore, si in Pyrite sculpseris[21], tecumque portaueris in argento annulo, ad multa conuiuia vocaberis, & omnes te aspicient cum admiratione & stupore[22].

 

14 Arietis & Leonis medietatis figura si in aliquo precioso lapide sculpta fuerit, si discordes cum ea tetigeris, amabiles & concordes efficientur, debetque in argento ligari.

 

15 Mulieris imago in superiori parte, in inferiori vero piscis figura, quæ in manu speculum teneat, & in altera manu ramum in Hyacintho sculpta ligataque in annulo aureo gestare invisibilis reddit[23], voluendum autem annulus cum lapide versus palmam est, palmaque claudenda.

 

16 [394] Basilisci[24] cuius pars vna est fœminæ, inferior vero serpentis figura, si in aliquo preciosorum lapidum sculpta fuerit, virtutem habebit cuncta fugandi animalia venenosa.

 

17 Basilisci pugnantis cum dracone figura, & de super sit caput hominis in Corneolo sculpta, si collo appendatur, gestanti dabit virtutem superandi omnem bestiam tam terrenam quam marinam.

 

18 Hominis nudi inflati figura, cum altera hominis figura bene induti, ac tenentis in vna manu scyphum, in altera vero ramum herbæ, si in Gagate lapide sculpta fuerit, virtutem habere scias liberandi ab omnibus febribus, si per triduum secum portauerit.

 

19 Hominis statuam habentis caput bouinum, & pedes aquilæ, sculptam in aliquo lapide, si tecum portaueris, nullus hominum[25] de te male loquetur.

 

20 [395] Hominem flectentem genua, & sursum aspicientem, & vnum pannum teneat, in Turcosia sculptum, scias valere ad emendas & vendendas res[26].

 

21 Scorpionis & Sagittarii inter se bellantium figura, in aliquo lapide sculpta, & ligata in annulo ferreo ceræ impressa, statim inter se discordes efficit, quoscunque ea tetigeris.

 

22 Arietis figuram cum medietate bouis in aliqua gemma sculptam, virtutem habere scias, si in annulo argenteo ligata fuerit ; vt quoscunque ea tetigeris, confestim tales concordes fiant.

 

23 Fœminæ in superiori & in inferiori parte figura piscis, quæ in vna manu teneat speculum, & in alia ramum, si in Hiacyntho[27] sculpta fuerit, ligataque annulo aureo, invisibilem reddit quandocunque volueris : est autem sigillum cera cooperiendum, digitoque palmam versus gestandum.

 

24 [396] Hominis arantis figura, & supra illum sit manus Domini faciens signum, & iuxta illud sculpta sit stella, si in aliqua gemma sculpta fuerit, & honestissime gestaueris, in qua regione reis, à tempestate non peribis, & fructus terræ similiter in illa non peribunt.

 

25 Viri iuuenis tenentis in capite coronam, & sedentis super thronum quadrupedem, & sub quolibet pede sit vir stans, tenens cathedram collo, sitque circa caput sedentis circulus, & manus eius sint erectæ ad cœlum, si hanc figuram su Hyacynctho albo sculptam reperetis, posuerisque hunc lapidem in argenteo annulo in æquali pondere ad lapidem, & sub lapide modicum mastichis & terebinthine, ac feceris sigillum in cera, gestauerisque ad collum, à regibus & principibus impetrabis, quicquid volueris, iustissime autem & castissime est gestandus[28].

 

26 [397] Serpentis figuram habentis supra dorsum virum, & super eandem coruum, si in aliquo lapide sculptam inuenies, qui hunc lapidem secum portavit, omnibus abundabit, & erit astutus atque prudens.[29]

 

27 Viri stantis supra draconem, qui in manu teneat gladium, figuram, si in Hæmatithe sculptam inuenies, pone in annulo plumbeo, vel ferreo, & obedient ei omnes spiritus subterranei, & reuelabunt ei omnes thesauros leui carmine, necnon extrahendi modum ipsi ostendent[30].

 

28 Viri stantis & habentis loricam indutam, & in capite galeam, in manu vero gladium euaginatum, figuram, si in aliquo lapide sculptam inuenies & in annulo ferreo tanti ponderis ligaueris, ferenti hunc in prælio nemo resistere poterit[31].

 

29 Viri barbati habentis longum vultum, & curuata supercilia, sedentis super aratrum inter duos tauros, [398] figuram si sculptam in aliquo lapide inueneris, ad plantationes, & ad omnem culturam valet, ad inueniendos thesauros, & bellandum, conuertet inimicos in amicos, & in multe infirmitatibus valet, & si quis eam portauerit, fugient serpentes à facie eius : epilepticos quoque sanat, & si infans eum portauerit ad collum, timorem ab eo expellit, & vexationem malorum spirituum, & si æger portabit, sanitatem recipiet, vsque maiorem virtutem habeat debet poni in annulo ferreo, in duplici pondere ad lapidem[32].

 

30 Aquilæ stantis figuram, si in aliquo pretiosorum lapidum sculptam inuenies, & in argenteo annulo [399] ligaueris, si cum eo discordes tetigeris, concordabunt[33].

 

31 Capricorni signum sculptum in Corneolo, aut in alio lapide, in annulo argenteo liga, & tecum porta, nec enim personaliter nec oraliter ab inimicis læderis, nec iudex contra te iniustam sententiam dicet, in negociatione & honore abundabis, & amicitiam multorum acquires, & omnes fascinationes, que contra te facte fuerint, destruentur, in prælio quoque nullus inimicus, quam etiam fortis fuerit, tibi resistere poterit[34].

Hæ Chael

 

[399]

Sigilla seu imagines Hermetis[35]

Hermes lib. quadripart. 14 has commemorat imagines.

 

1 Hominis imago sculpta in Diadochoe stantis, & magnæ staturæ, tenentis in manu dextra obolum, & in alia serpentem, sitque super caput hominis figura Solis, & prostratum teneat sub pedibus Leonem, si posita fuerit in annulo plumbeo cum [400] modico arthemisiæ ac radice fœni greci, tecumque habueris in ripa fluui, & vocaueris aquaticos spiritus, ab eis de quæsitis responsa accipies[36].

 

2 Hominis figura stantis ac tenentis fasciculum herbæ collo appensum cum grossitie renum & amplitudine spatularum, si in viridi Iaspide sculpta erit, scias ipsam auxilium præbere febricitantibus, & à febre liberare, & si qui artem medicinæ exercet, secumque portauerit, in discernendis ægritudinibus & cognoscendis medicinis & herbis, in dandisque potionibus maximam gratiam præbet, inque omni hæmorrhagia & fluxu sanguinis iuuat, protinusque conspescit[37].

 

3 Turturis imago, si in lapide marino sculpta sit, & in annulo plumbeo ligata fertur, non poteris lædi ab aliquo, & à senioribus & dominis terrarum deligetur[38].

 

4 Aquarii figura si sculpta fuerit in [401] viridi Iaspide, & si quis secum portauerit, lucrum præbet in vendendis & emendis rebus, & ab eo mercatores consilium quærent, & in suum domicilium merces portabunt[39].

 

5 Auis quæ in ore folium tenet, & in eius conspectu sit caput hominis aspicientis ipsam auem, si in lapide Pangone[40] sculpta sit, eamque in auro ligaueris, & tecum portaueris, diues eris, & locuples, & ab omnibus venerabilis[41].

 

6 Iouis figura, quæ est hominis sedentis super cathedram quadrupedem, sintque ibi quatuor homines stantes ante Iouem, sintque manus Iouis erectæ cœlum versus, & in capite habet diadema, si in Hiacyntho sculpta erit, ac in auro ligata, & quis talem annulum secum portauerit, seu figuram huius annuli impressam in cera collo suspendet, à regibus & sapientibus quicquid voluerit, impetrabit[42].

 

7 [402] Hominis imago habentis vultum Leonis, & pedes aquilæ, & sub pedibus eius sit draco, & cauda sic extensa, in manu vero ipsius hominis sit baculus, cum quo percutiat caput draconis, si in Crystallo sculpta erit, aut in aliquo precioso lapide, & ligata sit in orichalco, & sub lapide sit moschus & ambra, si quis fert secum talem lapidem, habebit spiritus obedientes, ac magnas facultates accumulabit[43].

 

8 Hominis sedentis super aquilam, ac in manu virgam tenentis imago, si in Crystallo sculpta fuerit, & in annulo æreo, seu cupreo ligata : si quis hunc annulum in die solis ante exortum ipsius aspexerit, omnes inimicos suos vincet, & superabit, si in die Iouis aspexerit victor belli erit, libenterque omnes homines ei obedient, sed oportet gestantem vestiri albis vestibus, & à columbina carne abstinere[44].

 

9 [403] Hominis figura equitantis, ac tenentis in vna manu frenum, & in alia arcum tensum, & habentis gladium cinctum, si in Pyrite lapide sculpta fuerit, & in annulo aureo ligata, & quis secum portauerit, eum victorem redet in præliis, nec quis ei resistere poterit[45].

 

10 Mulieris imago habentis crines sparsos super mamillas, & in eius conspectu sit vir quasi adueniens, faciensque ei aliquod amoris signum, si in Hyacintho sei Crystallo sculpta fuerit, ac in auro ligata, & sub lapide sit ambra, aloe & artemisia, ferenti hunc lapidem in annulo omnes obedient, & si mulierem cum eo tetigeris, amabit te, & si capiti supposueris, cum vadis dormitum, quicquid volueris, videbis[46].

 

11 Hominis imago sedentis supra piscem, & super caput hominis sit pauo, si in lapide sculpta sit rubeo, & ipsum sub tabulam in conuiuio [404] posueris, nemo comedens cum dextra satiabitur[47].

 

12 Hominis nudi stantis figura, & à dextra eius sit puella stans, cuius capilli sint ligati circa caput, & vir teneat dextram supra collim puellæ, & sinistram supra pectus, aspiciatque vultum eius, ipsa vero in terram, si in aliquo lapide sculpta erit, ac in ferreo ligata annulo, & sub lapide sit paruum linguæ passeris, vpupæ, myrhe, alumnis, sanginisque hominis, qui hunc annulum portauerit in invictus erit, nec vllus poterit ei resistere, nec fera aliqua ei nocebit. Epilepticis quoque valet, si ceram rubeam signaveris cum eo, & si ad collum canis ponatur, latrare non permittit[48].

 

13 Hominis imago tenentis in manu flores, si in Corneolo . aut sculpta erit, ac in annullo stanneo posita, & annulus fabricatus fuerit die Lunæ vel Veneris, 4. 8. aut 12. hora, tange quem volueris hoc annulo & obediet tibi[49].

 

14 [405] Hominis barbati figuram habentis vultum longum, superciliaque curua, sedentis super aratrum inter duos tauros, habentisque vulturem in manu, in lapide sculptam, scias virtutem habere in plantatione arborum & inventione thesaurorum, ac victorem in prælio efficere :  serpentes à facie gestantis fugantur :  epilepticos sanat, omnemque vexationem malorum spirituum tollit, debet autem  in annulo ferreo ligari & gestari[50].

 

15 Hominis tenentis falcem in manu super caput suum, figura & sub pedibus crocodilum, si in lapide sculpta erit, ac in annulo plumbeo ligata, & sub lapide sit parum radicis squillæ, qui secum hunc annulum portauerit, ab inimicis securus erit, & in itinere à latronibus[51].

 

16 Hominis figura tenentis gladium in manu, & sedentis supra draconem, si in Amethysto sculpta fuerit, ac in plumbeo annulo, vel ferreo ligata, & [406] in digito feratur, ei omnes spiritus obedient, revelabuntque ei qualescunque thesauros[52].

 

17 Aquilæ stantis figura, si in æthite lapide sculpta fuerit, & in annulo plumbeo ligata, virtutem habet, qui secum portauerit capiendi multos pisces, nec vlla fera ei nocebit, à que hominibus diligetur[53].

 

18 Hominis habentis in manu palmam figura, si in aliquo lapide sculpta erit, reddit gestantem gratum, & amabilem potentibus & principibus[54].

Hæ ex Hermete

 

(Thetel[55])

[406] Thetel vetustissimus Doctor tractans de sculpturis lapidum, ait, has sculpturas in conuenientibus lapidibus repertas, maximam habere virtutem.

 

1 Hominis imago in Iaspide habentis scutum in sinistra, & in dextra idolum, vel aliquid bellicosum, & loco pedum sint viperæ & loco [407] capitis hominis sit caput galli vel leonis, virtutem dabit contra inimicos, & victorem gestantem reddit, valetque adversus venena, sanguinem quoque stringit à quacunque parte fluat.

 

2 Hominis figura habens fasciculum herbæ in collo, si in Iaspide sculpta fuerit, virtutem habet discernendi seu cognoscendi infirmitates, sanguinem à quocunque loco fluat, frenat, dicuntque hunc lapidem habuisse galenum[56].

 

3 Crucem sculptam in Iaspide viridi, dicunt habere potentiam liberandi gestantem ab aquæ submersione[57].

 

4 Fœmina habens in vna manu auem & in altera piscem : si sculpta erit in Chrysolito, ad negociandum multum valet[58].

 

5 Lupi figura sculpta in Iaspide contra astutiam valet, & insana verba prohibet proferre.

 

6 [408] Cerui figura in Iaspide sculpta virtutem habet sanandi & liberandi lunaticos & phreneticos[59].

 

7 Imperatoris figura in Iaspide sculpta cum capite erecto, gestantem reddit amabilem ab omni creatura, & quid petierit obtinebit.

 

8 Virginis figura cum veste profusa tenentis in manu laurum, si sculpta fuerit in Iaspide reperiatur, gestantem efficit securum a submersione aquæ, nec à dæmone vexabitur, facitque potentem, & omnia impetrantem.

 

9 Hominis figura habens in manu inscriptam palmam, si in Iaspide reperiatur, potentem reddit gestantem principibusque gratum.

Hactenus Thetel

 

[408] Sculpturae Salomonis

Vetustissimus inuentus est libellus in deserto apud filios Israelis, qui, quoniam in eo multa Salomonis opera reperiebantur, Salomonis fuit asscriptus[60]. Titulus libri erat, De Sigillis [409] lapidum secundum nomen tuum Domine, & secundum cursum stellarum.

 

1 Hominis sedentis super aratrum figura, habentis collum paruum & prolixam barbam, quatuorque homines iaceant in collo ipsius, & teneat in vna manu vulpem, in altera vulturem, scias istud sigillum collo appensum ad omnes valere plantationes, omnesque thesaurorum inuentiones : probationem autem istius sic institues. Accipe lanam nigram puram sine tinctura, inuolue lapidem, poneque inter paleas tritici, & capiti suppone, videbis tunc in somno omnes thesauros istius regionis in qua fueris, simulque habet virtutem sanandi omnes bestiarum languores, si aquam, in qua lotus fuerit, biberint.

 

2 Hominem sculptum in Iaspide viridi, qui habeat clypeum pendentem in collo, & supra caput galeam cum gladio erecto, pedibusque calcet serpentem, [410] appone collo, & non timebis vllum inimicum[61], in omnibus rebus erit victor, maxime vero Martialibus, debetque ligari in ære[62].

 

3 Equus gerens in dorso crocodilum in Hiacyntho albo sculptus, amabilem facit hominibus & bestiis[63].

 

4 Hominis sedentis figura & mulieris stantis ante eum, habentis capillos extensos vsque ad femur, leuantis vero oculos sursum, si in Corneolo sculpta fuerit, scias virtutem eius esse, omnem hominem tam marem vel fœminam reddere obedientem, debetque in tanto pondere auri ligari, quantum ipse lapis habet, subtus autem pone betonicam & ambram.

 

5 Equum spumantem cum viro supra se tenentis sceptrum manu, in amethysto sculptum, scias illus sigillum prodesse ad omnes res quas habet, qui illud gerit, omnesque principes & primates erunt obedientes, debet autem ligari in auro vel argento[64] in duplo ad sigillum[65].

 

6 [411] Capitis hominis cum longa barba ac modico sanguinis circa collum, si in Adamante imago sculpta reperiatur, scias ad victoriam audaciamque conferre, & corpus ab omni læsione præseruare, valetque ad impetrandam gratiam à principibus.

 

7 Hominis volentis instrumentis ludere, figura in Sapphyro sculpta, gratiosissimum omnibus reddit[66].

 

8 Galli imago, vel trium puellarum, si in Achate reperiatur, hominem gratiosum apud Deum & homines reddit[67].

 

9 Leonis figura[68] in Granato sculpta, diuitias præbet & honores, lætificat, tristitiamque expellit.

 

10 Cerui aut columbi[69] imago in Onyche[70] sculpta, gestanti præbet animositatem aduersus dæmonas.

 

11 Hominis figura in similitudine mercatoris portantis merces ad vendendum, aut hominis sedentis sub centurione, si in Smaragdo reperiatur, [412] dat diuitias, victoremque reddit, & ab angustiis subleuat[71].

 

12 Tauri vel vituli imago in Magnete reperta[72], portanti felicia præbet itinera per omnia loca, valetque contra omnes incantationes[73].

 

13 Equi aut lupi figura in Iaspide reperta febres fugat, sanginemque sistit[74].

 

14 Hominis figura coronati[75] in Topatio gestantem efficit bonum, morigeratum dilectumque Deo & hominis[76] præbetque honores ac dignitates.

 

15 Hominis armati cum ense in manu, si in Sardio vel Amethysto sculpta reperiatur imago, gerentem acquirere facit perfectam & bonam memoriam, redditque pridentem.

 

16 Cerui vel hirci figura in Chalcedonio reperta sculpta, virtutem dat augendi diuitias, si in capsula pecunaria[77] reseruetur[78].

 

17 Leporis imago in Iaspide portantem à nullo dæmone lædi patitur[79].

 

18 [413] Locusta marina in Berillo sculpta, rixas conciliat, & matrimonium in amore coniungit[80].

 

19 Nocticoracis figura, quia Palladis auis est, sculpta in lapide qui facit ad scientiam, hominem facit scientissimum & eloquentem[81].

 

20 Pauonis imago sculpta in conueniente lapide, gestantem reddit diuitem.

 

21 Hominis figura interficientis Leonem, aut aliam bestiam[82] cum gladio, gestentem astutum, victoriosum & amabilem reddit.

 

22 Hominis tenentis laurum vel palmam in manu dextra, imago portantem efficit causarum & præliorum victorem, amabilem & potentem in regione sua[83].

 

23 Hominis alati figura, habentis sub pedibus serpentem ac tenentis caput eius in manibus, gestantem diuitem, prudentem & amabilem reddit omnibus[84].

 

24 [414] Formice habentis[85] spicam vel granum in aliquo lapide sculpta imago, ad diuitias valet acquirendas.

 

25 Galli figura tenentis rostro coronam vel zonam, in duello victoriam dabit[86], præsertim si in gallinaceo fuerit.

 

26 Hominis stantis cuius caput sit bouis[87], pedes vero aquile figura, in gemma aliqua sculpta si inueneris, in que ceram impresseris[88], nullus hominum de te male loquetur.

 

27 Basiliscum & draconem inter se pugnantes, si in Corneolo inueneris sculptos, sitque ibi caput bouis, bellaturus appliqua collo, omnesque bestias vinces tam marinas, quam terrestres[89].

 

28 Hominis nudi inflati & coronati, tenentis[90] in vna manu scyphum, in altera ramum herbæ, figuram in Gagate sculptam, ligatamque in annulo cuius suis metalli, febricitantem, si gestauerit, portinus à febre liberat[91] .

 

29 [415] Viri sedentis super pisce figura in Iaspide rubeo sculpta, pannoque alicuius imposita, conuiuantem si cum dextra comederit, non saturari faciet[92].

 

30 Mulieris figuram habentis crines sparsos, vel mammillas nudas[93], in que conspectu eius sit cernens eius faciem, si in Hiacyntho, Granato vel Crystallo inueneris sculptam, ligaueritque in annulo aureo, tanti ponderis vt lapis est, sub vero lapide sit ambra, aloes, polypodium, gestantem efficiet omnibus amicabilem, sique supponatur capiti, in somno videbit quæcumque voluerit[94].

 

31 Viri equitantis & tenentis in manu frenum, & in alia arcum cum gladio cincto, figuram, si in Pyrite sculptam invenies, ligeturque in annulo aureo, gestantem victorem reddit in prælio, cui nemo resistere poterit, & si quis hunc annulum submerserit in oleo mulchato, omnes ipsum [416] pertimescent, si inunxerit vultum suum illo oleo, nec ei poterunt se opponere[95].

 

32 Viri stantis qui sit nudus, & à dextris eius sit puella nuda stans,eiusque capilli sint ligati circa caput, figuram, si in Magnete sculptam inuenies, & vir teneat dextram suam super collo puellæ, sinistram vero supra pectus, & vir aspiciat vultum puellæ, hæc autem terram, pone in annulo ferreo tanti ponderis, quanti est lapis, includeque sub annulo vpupæ linguam, myrrham, alumen, & de sanguine hominis, quantum linguæ pondus est, ferenti hunc annulum, nullus inimicus poterit resistere in conspectu eius, siue in bello, siue alibi, nec latro, nec fera nocens poterit intrare domum, in qua hic nominatus lapis fuerit, & si epilepticus aquam biberit, in qua lotus fuerit, sanabitur ; cera quoque rubea si eo signetur, colloque canis fuerit appensa, latrare prohiberit[96].

 

33 [417] Militem super equo currentem cum cornu ad collum, & cum arbore ante ipsum, sculptum in pretioso aliquo lapide, scias valere ad omnes venationes[97].

 

34 Fœminam tenentem in vna manu auem, in altera piscem, in Crystallo sculptam, scias valere ad capiendum aues, debetque ligari in argento.

 

35 Hominis figuram cum hircino capite loco sui, scias valere ad acquirendum diuitias.

 

36 Aquilæ figura in Crystallo sculpta, gestantem reddit diuitem, victoriosum & eloquentem.

 

37 Cornutum animal, quod equum subtus se ferat, & equus retro se ducat medietatem capre, sculptum pretiosiore aliquo lapide, scias plurimum valere ad domandum quamcunque bestiam, debetque ligari in annulo plumbeo.

 

38 Turturis figuram, si in Pangone [418] inueneris sculptam, & in annulo plumbeo ferens nunquam vulnerabitur, nec malum accipiet, sed honorabitur ab omnibus, maxime à Senioribus.

 

39 Auis tenens folium in ore, sitque in ore & conspectus eius caput hominis aut vulturis, figuram, si in auro sculptam inueneris, ferens ex omnibus, quæ emturus est & venditurus lucrum acquiret, à que emptoribus inuestigabitur.

 

40 Leonis vel draconis vultus habentis duo capita cum cauda delicata, vel viri in cuius dextra sit baculus, & percutiat caput Leonis, figuram, si in Crystallo sculptam inueneris, posuerisque in orichalco, sub vero lapide moschum & ambram, tecumque portaueris, omnes tibi obedient, facultatemque tuam amplificabis, signata cum eo ceta, eandem habebit virtutem.

 

41 [419] Equi alati, qui Pegasus dicitur figuram, si in aliquo lapide sculptam inuenies, optima est militantibus, & in campectri bello dat audaciam & alacritatem.

 

42 Viri & serpentis circumdantes visum figuram, si in aliquo lapide sculptam inuenies, gerenti scias præbere victoriam in prælio campestri.

 

43 Mars armatus vel virgo stolata, cum circumflexa veste tenens in manu laurum, in Iaspide si inueniatur, potentem gestantem reddit ad arma perficienda, & à morte liberat, casibusque aduersis[98].

 

44 Hominis armati in equo cum lancea figura in Amethysto[99] sculpta facit gestantem victoriosum in campestris bello.

 

45 [420] Herculis figuram, tenentis in dextra clauam, interficientis Leonem, vel aliud monstrum, si in lapide sculptam reperies, scias præbere victoriam in campestri pugna.

 

46 Iouis figura, quæ sit in forma hominis cum arietis capite, gestantem facit amabilem, citoque impetrantem quicquid voluerit.

 

47 Virgo aut puella cum lampade in Crystallo sculpta, virtutem habet custodiendi oculorum lumen.

 

48 Igneæ triplicitatis, id est, Arietis, Leonis & Sagittarii figura sculpta in lapide precioso, omnibus frigidis ægritudinibus valere perhibetur, opitularique febribus phlegmaticis, & ob Planetarum, qui in illis signis tenent dominium, dignitatem, reddere Deo a hominibus gratum, facundum, ingeniosum, honorumque & dignitatum facile potiri valentem: debet autem ita sculpi, vt in triangulo Leo teneat conum, aries in basi dextram, Sagittarius sinistram.

 

[421] Terreæ triplicitatis, id est, Tauri, Virginis & Capricorni, imago lapidi insculpta, omnibus calidis & humidis ægritudinibus auxilium præstabit, gestantemque inclinabit ad opera ruralia, vt sunt arare, plantare, seminara, vineas excolere & similia, debet autem in cono esse Capricornus, in basis dextra Taurus, in sinistra Virgo.

 

49 Aereæ triplicitatis, id est, Geminorum, Libræ & Aquarii imago, in lapide sculpta ab omnibus ægritudinibus frigidis & siccis ex humore melancolico oriundis, liberat, præsertim vero quartana, eritque in trianguli cuspide Libra, in basis dextra Aquarius, in sinistra Gemini.

 

50 Aqueæ triplicitatis, id est, Cancri, Scorpii, Piscium figura, lapidi insculpta, à calidis & siccis morbis liberat, vt Ethica, omnibusque choleræmorbis, verum gestantem reddit inconstantem, iniustum & veritatis osorem, debet autem in coronide trianguli [422] esse Cancer, in basis dextra Pisces, in sinistra Mars.

 

[Planetarum sculpturæ]

 

51 Saturni Figura insculpta lapidibus est eiusmodi. Vir senex curvam falcem tenens in manu, habens barbam non multum pilosam: hæ figura sculpta in lapide de natura Saturni, gestantem reddere potentem cum continua potestatis augmentatione[100].

 

52 Iovis imago est hominis sedentis in folio seu in quadrupeda cathedra, virgam tenentis vna,  altera vero pilam: seu tenentis idolum, Cancrum vel Piscem, & ante pedes habentis aquilam: sed apud Magiæ Doctores aliter figuratur, hominis enim figuram sculpunt cum arietino capite, rugosis calcaneis, subtili pectore, quæ si lapidi, maxime Kabrati insculptatur, gestantem reddit fortunatum, amabilem religiosisque gratum,. extollitque ad honores & dignitates.

 

53 Martis imago multipliciter in lapide figuratur, interdum cum vexillo [423] in manu, interdum cum lancea aut alio instrumento bellico, semper tamen armatus, & aliquando equester : . huius lapidis sic sculpti virtus gestantem reddit victoriosum, audacem, bellicosum, maxime si sculpatur in lapide virtutis consimilis.

 

54 Solis figura diversimode reperitur, interdum instar Solis cum radiis circumquaque, aliquando instar hominis sedentis in folio cum capillis sparsis & veste profusa, nec non in curru, ac si ab equis quadrigis veheretur, ita vt circumcirca currum, sint 12. Zodiaci signa : Virtus autem huius figuræ in aliquo lapide sculpte gestantem reddit imperantem, Magnatibusque gratum.

 

55 Veneris imagines similiter multe sunt, lapidibus tamen sequens frequentius insculpitur : Mulier cum magna veste & stola, manuque tenens laurum : huius virtus est agilitatem dare [424] in rebus agendis, omniaque ad optatum finem deducere, timorem submersionis aquatice auferre,  honores vero muliebres afferre.

 

56 Mercurii figura homo est gracilis pectoris, pulchram habens barbam cum talaribus, caduceam tenens virgam cum gallo ante pedes, aut cum serpente sub pedibus, virtus eius est conferre ad scientiam & oratoriam comparandam, mercatoribus locupletandis quoque maximum præstare auxilium.

 

57 Lunæ imagines variæ sunt, aliquando enim figuratur in propria lunæ figura, cum cornibus, interdum in curru vt puella cum canibus & pharetra, cum canibus sequentibus ceruum ; huius imaginis virtus est præbere expeditionem in legionibus, ex his bona & honores, in que omnibus rebus agendis præstare celeritatem & facilitatem, adque optatum finem omnia deducere.

 

58 Verum caute [425] obseruandum, vt etiam supra monitum est, planetam, cuius imaginem in annulo conueniente sculptam cupis, optime debere esse dispositum, hoc est, non combustum, retrogradum, malorumque radiis oppressum aut tactum, sed in bono cœli loco, Oriente vel medio Cœli, cum Iove vel Venere, in dignitatibusque essentialibus, alias imago vana existet, nulliusque momenti.

 

[Constellations][101]

 

59 Cæterum Ursi imaginem sic formarunt veteres.

Binas Ursas insculpunt circumuolutas à serpente, Maior vrsa in capite circumfelexionis, minor in cauda continetur: quæ imago in aliquo lapide sculpta, gestantem scientem reddit, versutum & potentem.

 

60 Coronæ imago similitudinem coronæ Regiæ cum pluribus habet stellis, interdum in similitudine regis capite coronati figuratur, existitque in Septentrionali parte & signo Sagittarii, estque de natura Veneris & [426] Mercurii, sique hæ imago in lapide fuerit sculpta, dat gestantibus honores & scientiam, regiamque gratiam.

 

61 Herculis quoque incuuati imago talis est: vir in genua prolapsus tenens in manu clauam interficiensque Leonem: aliquando vir cum leonina pelle in manu, talesque figuræ in decente lapide sculptæ, ad victoriam conferunt bellicam, maxime si in Achate gesttetur.

 

62 Cygni siue Gallinæ imago, expansis alis colloque incuruato, figura gratum gestantem reddit populo, scientem, diuitem, podragramque, paralysin & quartanam pellit.

 

63 Cephei figura habentis præcinctum ensem cum brachiis & manibus expansis in lapide sculpta, cautum reddit, & scientem, & si puluinari dormientis supponatur, in somno res delectabiles facit apparere.

 

64 Cassiopeia mulieris imago est [427] sedentis in cathedra, habentis manus porrectas ad modum crucis, aliquando cum triangulo in capite, in signo autem Tauri constituitur, & in Septentrionali parte, eius natura est de Saturno & Venere, si hæc sculpta fuerit in conuenienti lapide, virtus eius erit, hominibus sanitatem præbere, infirma & defatigata corpora restaurare, quietem & transuillitatem post conceptum laborem gestantibus præbere, amœnum & suauem somnum præstare.

 

65 Andromeda puellæ imago est, habens crines sparsos, ac remissas manus, à Tauro continetur Septentrionale, Venerisque naturæ est : eius virtus est, si in lapide sculpta erit, rixas & iurgia inter virum & vxorem ortas reconciliare, & stabilem amorem firmare : & à quam plurimis infirmatibus custodire.

 

66 Perseus, ensem in dextra manu, in sinistra caput Gorgonis habens, imago est [428], ac locatur in Tauro, & in septentrionali parte, vim Saturni habet & Veneris, si in lapide sculpta fuerit, ab infortuniis gestantem avertit, & à fulgure, & tempestate preservat, non solum gestantem, sed & loca, vbi continetur, fascinationes quoque soluit.

 

67 Serpentarius est hominis figura habentis serpentem, tenentis in dextra caput, & in sinistra caudam : est in signo Scorpionis, & in septentrione, naturam habet Saturni & Martis, virtus eius in lapide sculpta, est valere contra venena, venenosorum animalium morsus curare, & si lotura eius bibatur, facit venenum euomere sine læsione.

 

68 Aquila sive Vultur cadens, est imago aquilæ volantis cum sagitta sub pedibus, in Cancro, & septentrionali parte collocatur, de natura Iovis & Martis est, sed sagitta de natura Martis & Veneris : hæ constellationes cum in lapide sculptæ erunt, gestantis [429] veteres honorum gradus conservare, & novos acquirere, adque victoriam conferre dicuntur.

 

69 Piscis sive Delphinus est imago gibbosi piscis : est in signo Aquarii & in septentrione, naturam habens Saturni & Martis, quod si inlapide sculpta sit, artubusque alligata fuerit, gestantem fortunatum efficit in piscando.

 

70 Pegasus sive equus alatus, vel secundum aliquos medietas equi cum alis: secundum alios totus equus cum alis & sine fræno in signo Arietis, & in septentrionali parte naturam habens Martis & Iovis : si sculptus fuerit in lapide, gestanti in campestri bello victoriam præbet, & velocem, cautum, audacemque reddit : si vero equi collo suspendatur, aut in aqua ponatur vbi bibat equus, à multis infirmitatibus eum liberabit.

 

71 Cætus est figura magni piscis cum curuata cayda & magno ore, continetur [430] à tauro, & in meridionali parte naturamque obtinet Saturni : in lapide hæc figura sculpta, si supra dorsum habeat serpentem cristatum, in mari gestantem fælicitat, eumque prudentem & amabilem reddit, & ablata restaurat.

 

72 Orionis armati hominis imago[102], cum ense seu falce in manu collocatur un signo Geminorum, & in parte meridionali, Iouis, Saturni & Martis naturam habet, hæc figura in lapide sculpta, gestantem reddit victoriosum & de inimicis victoriam reportare facit.

 

73 Navis est cum retorta prora, & elevato velo, & aliquando sine & cum remis, continetur à Leone & in meridionali parte, est naturæ Saturnis & Martis[103]., in lapide autem sculpta securum reddit gestantem in agendis rebus in mari, & aqua, nec ab aqua damnum capere permittit[104].

 

74 Canis imago est figura canis leporini [431] cum cauda curuata, existit in signo Cancri, & meridionali parte naturam Veneris habens : si in lapide sculpta sit[105], ipsam[106] vim habere dicunt liberandi totaliter[107] lunaticos, maniacos, demoniacos.

 

75 Leporis ad similitudinem leporis imago est cum extensis auribus & pedibus, ac[108] si in cursu esset, in signu Geminorum collocatur, & in meridionali parte : natura eius est Saturnia ac Mercurialis[109] : virtus huius[110] est phreneticos curare, & contra dæmonum versitias valere, nec a maligno spiritu gestans poterit lædi.

 

76 Centaurus, est figura Tauri vsque ad collum, reliqua hominis[111] tenentis in sinistra manu hastam quiescentem, supra sinistram spatulam cum appenso lepore : in dextra vero manu bestiolam resupinam tenet cum lebete appenso : in Libra & meridionali parte constititur[112] : estque naturæ Iovis & Martis:  virtus huius sculpturæ est reddere gestantem [432] constantem, & sanum perpetua sanitate[113].

 

77 Canis[114] imago sedentis in Cancro, de natura Veneris est[115] : si in lapide sculpta fuerit[116], tecumque portaueris, hydropem non timebis, & a peste, canisque morsu liberaberis.

 

78 Sacrarii seu Thuribuli[117] figura de natura Veneris & Mercurii, cum accenso igne[118], : si in lapide sculpta erit, habilem gestantem ad convocandos spiritus efficit : ac in eorum conuersione esse, eosque obedientes reddit : dicunt etiam gestantem reddere ornatum perpetua virginitate, cum castitatem inducat.

 

79 Hydræ seu serpentis imago est serpentis figura habentis supra se vrnam circa caput, & coruum circa caudam, de natura Saturni & Veneris[119] : virtus eius est efficere gestantem dititissimum[120], astutum, cautum, prudentem, & à novicis rebus liberum & resistit omni noxio colori[121],.

 

80 [433] Coronæ australis figura, imperiali coronæ assimilatur[122], de natura Saturni ac Martis, in augendis diuitiis eius virtus est, hominemque hilarem, & iucundum reddere[123].

 

81 Agitatoris seu Aurigæ imago est, hominis figura in curru tenentis hircum in humero[124] sinistro : collocatur in signo Geminorum, & in septentrione, naturam habens Mercurii : hæc figura in lapide sculpta facit gestantem venatorem, & fortunatum in capiendis animalibus.

 

82 Vexilli imago fit in similitudinem vexilli expansi in extremitate hastæ[125] : hæc in lapide sculpta efficit gestantem in militia fortunatum, ac victorem in campestri bello[126].

 

* * *



[1] Longinus, Caesar (éd.), Trinum magicum; sive, Secretorum magicorum opus. Continens I. De magia naturali, artificiosa & superstitiosa diquisitiones axiomaticas. II. Theatrum naturae praeter curam magneticam, & veterum sophorum sigilla et imagines magicas ... III. Oracula Zorastris, & mysteria mysticae philosophiae, Hebraeorum, Chaldaeorum, Aegyptiorum, Persarum, Orphicorum, & Pythagoricorum. Acessere nonnulla secretorum & mirabilia mundi et Tractatus de proprii cujusque nati daemonis inquisitione .... Francfort, Jacobi Gothofredi, 1673, in-12, et par J.G. Seyler, la même année.

[2] Offenbach 1611 et 1614, in-12; Francfort, 1630 in-12.

[3] Cité L en note.

[4] Ceux qui ont été édités par Paul Studer et Joan Evans : Anglo-Norman lapidaries, Paris, Champion, 1924, p. 277-296 ; reprint Genève, Slatkine, 1976.

[5] Cf. Leonardi chap. 14.

[6] formosi ac timorosi (L 14, 1).

[7] si in Topatio reperiatur (L 14, 3).

[8] inter myrti (L 14, 7).

[9] Il manque la rubrique Griffonis imago, L 14, 11.

[10] Reperiatur (L 14, 13).

[11] in cornelia (L 14, 15).

[12] Il manque L 14, 18 : hyrundinis imago.

[13] Les rubriques 1-19 correspondent à L 15, 3-19.

[14] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXVI, moins complet.

[15] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXI

[16] & qui in nocte militant (L).

[17] valet his qui tale exercitium exercent (L).

[18] Cornutæ figura quæ sic formatur : nam anterior pars est equi (L 15, 9).

[19] super equum (l 15, 10).

[20] Attribué à Salomon par L 17, 11 qui écrit in annulo ferreo.

[21] sculpta erit, L 15, 12.

[22] les rubriques 13 et 14 sont interverties par rapport à L.

[23] Cum vero invisibilis esse volueris, L 15, 15.

[24] Basilisci seu syrenes (L 15, 17).

[25] nullus de te (L 15, 20).

[26] et caste fer (L 17, 9).

[27] in jacinto marino (L 17, 13).

[28] Cf. L 17, 25. Le second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXVI nomme le « jeune homme » Jupiter.

[29] atque prudens, ajout. Cf. L 17, 29.

[30] Attribué à Salomon, L 17, 31.

[31] Cf. L 17, 35 ;  premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XLV.

[32] Attribué à Salomon par L 17, 36.

[33] Cf. L 17, 37 : Salomon.

[34] Cf. L 17, 47 : Salomon.

[35] Cf. Leonardi chap. 18, qui comporte seulement 14 rubriques. Les gravures ne correspondent pas à celles du traité hermétique De quindecim stellis édité par Delatte dans Textes latins et vieux français relatifs aux Cyranides.

[36] Attribué à Chael, L 15, 21.

[37] Idem, L 15, 22.

[38] Idem, L 15, 23.

[39] Idem, L 15, 24.

[40] in lapide parangoni (L).

[41] Chael, L 15, 25.

[42] Idem, L 15, 26.

[43] Idem, L 15, 27. Cf. second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXVII.

[44] Idem, L 15, 28. Cf. second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXVIII.

[45] Idem, L 15, 29.

[46] Idem, L 15, 30.

[47] Idem, L 15, 31. Cf. second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XLII.

[48] Idem, L 15, 32.

[49] Idem, L 15, 33.

[50] Idem, L 15, 34.

[51] Idem, L 15, 35. Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XLII.

[52] Idem, L 15, 36.

[53] Idem, L 15, 37.

[54] Idem, L 15, 40.

[55] L chap. 16.

[56] Cf. Thomas de Cantimpré, De natura rerum XIV, 70, 10.

[57] Cf. Thomas de Cantimpré, De natura rerum XIV, 70, 7.

[58] Cf. Thomas de Cantimpré, De natura rerum XIV, 70, 3.

[59] L a ici deux rubriques : Agni imago et Venatoris figura (L 16, 7-8).

[60] L 17 : Vetustissimum inveni librum de sigillis lapidum, cujus titulus talis erat sine auctoris nomine : Credo tamen fuisse Salomonis quia in eo libro multa opera Salomonis erant.

[61] inimicum : tamen iners non sis (L 17, 2).

[62] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXVII.

[63] Lacunaire, L 17, 3 propose : Equum gerentem supra dorsum calchatricem seu crocodillum : si in jacincto albo invenies, scias valere in placidis ac loquelis omnibus, & illico ab omnibus hominibus ac bestiis eris amabilis, debetque in auro ligari.

[64] vel argento, omis L 17, 4.

[65] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXX.

[66] Attribué à Hermès par L 18, 4.

[67] Idem, L 18, 6.

[68] Leonis vel murilagæ figura, L 18, 7.

[69] aut colubri imago, L 18, 8.

[70] in onychino, ibid.

[71] Cf. L 18, 9.

[72] si in magnete reperiatur, L 18, 10.

[73] L termine par : & ficticia, ad commovendas de loco uno ad alium locum; ibid.

[74] stringit, L 18, 11.

[75] figura sublimati aut coronati, L 18, 12.

[76] ac dilectum coram hominibus, ibid.

[77] in capsa pecuniarum, L 18, 14. Chez Leonardi, le chapitre attribué à Hermès se clôt ici.

[78] Conservetur, ibid.

[79] Première rubrique de textes que Leonardi attribue à diversis doctoribus. Très abrégée, cf. L 19, 1.

[80] Identique à L 19, 3.

[81] Plus développé que L 19, 9.

[82] aut bestiamn L 19, 12.

[83] in regione sua efficit, L 19, 16.

[84] L 19, 16.

[85] Trahentis, L 19, 18.

[86] dat, L 15, 19.

[87] habentis caput bovinum, ibid.

[88] in cera comprime, L 19, 19.

[89] si vis bellare cum aliqua bestia silvestri vel marina, L 17, 17.

[90] qui teneat, L 17, 18.

[91] homo qui habuerit febrem, si illum ferat, statim sanabitur, ibid.

[92] in conuivio cum dextero brachio comedens non saturabitur, L 17,27.

[93] crines sparsos super mamillas, L 15, 30.

[94] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XLVI.

[95] Cf. second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXIX.

[96] Cf. premier lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXII.

[97] Cf. second lapidaire des pierres gravées (éd. Studer & Evans) XXXIII.

[98] L 17, 44.

[99] Martis figura si inventa fuerit, quæ est militis cum lancea, in aliquo lapide, L 17, 45.

[100] Cf. premier lapidaire des pierres sculptées (éd. Studer & Evans) V.

[101] Cet intertitre est de nous.

[102] Leonardi : Orionis armati hominis seu inermis imago.

[103] Iovis chez Leonardi.

[104] Leonardi : facit.

[105] Leonardi : inveniatur.

[106] L : ipsum gestantem vim.

[107] Manque L.

[108] L : ut.

[109] L : Saturni ac Mercurii.

[110] L : huius sculpturæ.

[111] L : & ab inde supra

[112] L : situatur.

[113] Fin dans L : & ideo aliqui fabulose dicunt Centaurum fuisse Achillis magistrum, eo quod hunc lapidem insignitum Centauro continuo secum gerebat.

[114] L : Canis alabor est canis.

[115] Omission : & in meridie locatur. Est Iovis naturæ (L).

[116] L : inveneris.

[117] Omis : sive putei.

[118] Omis : A Sagittario & in meridionali parte continetur (L).

[119] Omis : situatur in Cancro, in meridie (L).

[120] divitem ac abundantem in omnibus bonis (L).

[121] a novicis liberat : dicunt resistere omni nocivo calori (L).

[122] Omis : eam in Libram ponunt, & in meridie (L).

[123] facere (L).

[124] spatula (L).

[125] Omis : Situatur in Scorpione, & in australi parte (L).

[126] in militia præesse : ac victorem esse in bello campestri. (L).