Speculum lapidum II

Camillo Leonardi, Speculum lapidum, livre II, chap. 7

 

Dictionnaire des pierres
présenté, édité et annoté par Claude Lecouteux

mise en page Denis Hüe


 A, B, C, D, E, F, G, H, I, J, K, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, U, V, X, Y, Z




 

Le Speculum lapidum de Camillo Leonardi contient un dictionnaire des pierres dont l’intérêt principal est de nous fournir des éléments d’identification des gemmes, notamment au niveau des noms qu’elles portent.

En note, nous donnons les variantes graphiques que nous avons relevées chez d’autres auteurs et anonymes afin de montrer à quelles déformations les dénominations des pierres furent soumises, souvent au point d’en devenir méconnaissables. Pour les noms arabes et hébreux, nous suivons les manuscrits de Leyde et de Montpellier du Lapidaire d’Aristote, édités par Julius Ruska[1] et Valentin Rose[2].

 

Cap. VII

De particularibus lapidibus secundum ordinem alphabeti.

Post sermones istos universales, ad rem nobis optatam, illustrissime Princeps, in praesentiarum devenimus, qua in particulari est de nomine ac virtute lapidum: ideo in isto 7 Capitulo per totum usque ad principium tertii libri sermo noster erit de lapidibus secundum ordinem Alphabeti. Nam primo nomina lapidum imponemus addemusque si plura nomina eis insint et unde nomen vendicaverint; subiunge-musque colorem lapidum ac eorum species si plures eis insint, et in qua specie meliores existant; locusque generationis sive inventionis aderit. Ultimo pro re magis preciosa ac omnibus magis desiderata virtutem adducemus, ut agnoscamus omnia quae a summo opifice producta fuerunt, ad salutem humani generis esse. Cui infinitas gratias reddere debemus, cum non tantum animae, sed et corpori pro salute semper intentus sit.

A

 
Adamas[3] preciosissimus lapis colorem ferrugineum tersum habens ac quasi cristalli: cuius quantitas nunquam maior quantitate avellanae reperta est. Cum nulli materiae cedat, nec igni nec ferro, omnia-que contemnat, ex Graeca interpretatione nomen sumpsit, quod est indomita virtus. Ponunt aliqui tantum mollescere a tepido hirci sanguine, quod fabulosum esse existimo, cum plures ictu mallei frangi viderim. Nec aliquid tam durum reperitur, quin ab adamante patiatur. Mirum est ut fertur quod magneti contrariatur, ipsam ligando ne ferrum attrahat: cuius sex species a doctoribus magis notae dictae a locis in quibus inveniuntur, ponuntur: nam Indicus Arabicus Syrtheus Macedonicus Aetyopicus ac Cypricus per ordinem invicem succedunt. Indicus parvus in quantitate existit, sed in virtute maior, et hic est qui malleo resistit, ponderosus ac perlucentis cristalli colorem habens. Arabicus huic assimilatur, sed pallidior ac minoris quantitatis. Syrtheus ac Macedonicus splendentis ferri colorem habent. Aethyopicus omnibus obscurior. Cypricus in atreum colorem vergit omnibus vilior ac mollior: omnium specierum virtutes est venena repellere, tamen ipse potatus mortale venenum existit. Veneficis artibus resistit. Vanos metus expellit, iurgia ac rixas vincere facit. Lunaticis ac repletis daemone prodest, ligatus sinistro lacerto hostes vincere facit, indomitas bestias humiliat, incursionibus fantasmatum ac incuborum subvenit, in agendis rebus gestantem audacem virtuosumque efficit. A-damantis quoque Indici seu Arabici, ut a multis ponitur, est ut magnetis virtus, diri-gere ferrum ab eo tactum ad polum arcticum, et ex hoc nonnulli adamantem magnetem vocant.

 

Achates[4] lapis diversorum colorum existit. Varianturque in eo colores ex locis suae generationis, quorum species plures sunt, sed septem famosiores existunt, quae non tantum colore, sed virtute variantur, ut lapidarii ponunt. Sicilia primum achatem dedit ab Acheo flumine inventum. Unde ex hac causa Siculus primo ponitur, demum Creticus, Indicus, Aegyptiacus, Persicus, Arabicus, Cypricus. Siculus niger est intersectus vena alba. Creta corallo similem achatem producit aureis venis seu guttis variatum; Indicus ex multis coloribus ac venis variatur, ex quorum intersectione diversae imagines multotiens fabricantur. Nunc ferarum genera, flores, aut nemora, nunc volucres aut regum protendit naturales effigies, ut in Achate Pyrrhi regis fertur, ac etiam vidi Achatem in quo septem arbores in quadam planitie apparebant, et hi optimi ac omnibus excellentiores existunt. Aegyptiacus vero rubedine ac albedine carens variis venis intersecatur. Persicus succensus mirti odorem spirat, ut aliqui ponunt. Dionysius de situ orbis ponit achates Persicos esse in forma chilindri, qui per decursum aquarum ex montibus in Coaspide flumine ruunt et inter arenas reperiuntur. Arabicus ac Cypricus coloribus diversis variantur, tendentes ad vitream transparentiam.Virtutes Achatum secundum specierum diversitas variantur. Sed inter se omnes in hoc conveniunt quod homines sollicitos reddunt: sed Siculi propria virtus est viperarum ac scorpionum veneno resiste-re si supra puncturam ligetur, aut tritus vino potetur. Indicus venenosa fugat. Visum in aspiciendo fovet. Sitim ore retentus mitigat. Gestanti victoriam praebet, vires corroborat, tempestates avertit sistitque fulmina. Creticus visum acuit. Sitim ac venena extinguit, gratum ac facundum gestantem reddit viresque conservat ac corroborat. Mini superfluum videtur virtutes singulorum exprimere, cum ad invicem coincidant: brevitatis itaque causa omitto. Ametistus ex purpureis ac transparentibus lapidibus existit violaceo colore permixtus, roseasque flammulas fundens. Cuius quinque species sunt, omnes tamen ad purpureitatem vergunt, coloribus variis iniunctam. Indicus colore, decore, ac precio alios excedit, habens purpureum admixtum cum roseo ac modico violaceo. Qui vero sola purpureitate abundant non adeo preciosi sunt. Violaceus vinaceus ac violaceus aqueus reliquis viliores sunt. Loca in quibus inveniuntur eis nomen tribuerunt. Indicus principatum obtinet. Arabicus, Armenius, Galaticus, Aegyptiacus, Tarsicus ac Cipricus per ordinem viliores ac sordidissimi existant, et de his a doctoribus non fit mentio. Omnes tamen ad sculpendum habiles existunt. Virtus eorum est ebrietatem fugare: nam cum supra umbilicum ligantur, vini vaporem refrenant et sic ebrietatem solvunt; cogitationes malas reprimunt, bonum intellectum inducunt. In agendis negociis vigilem ac expertum efficiunt, sterilem foecundant, lotione eius bibita. Venenum extinguunt. Militantes custodiunt ac inimicos superare faciunt. Ad capturam facilem sylvestrium ferarum volucrumque praeparant.

 

Alectorius[5] cristallini coloris lapis existit cum obscuritate parva tendente ad aquae limpiditatem: et interdum quasi venas carneas in superficie habens, ab aliquibus
Gallinaceus dicitur a loco suae generationis cum in ventriculis gallorum gallinaceis qui post 3 ann. suae aetat. castrantur, demum per 7 annos vixerint, inveniatur; necante extrahi debet: nam quanto vetustior, tanto melior.
Cum lapis in gallinaceo perfectus est, non bibit. Nullus tamen compertus est in quantitate magnam fabam excedere. Et ut Solinus refert, tempore Milon. Tarqu. Sup. enituit. Virtus huius lapidis est gestantem invictum reddere. Retentus in ore sitim aufert, ideo luctantibus convenit. Gratam marito uxorem reddit, honores praebet, acquisitos conservat, fascinatos solvit, disertum, constantem, gratum ac amabilem efficit, deperditum regnum ac extraneum acquirere facit.

 

Androdamanta sive Androdamas[6] durissimus ac ponderosus lapis est, quasi adamas argenti tersi nitorem habens: est eius figura quadraturis tesserisve distincta. Reperitur inter arenas Rubri maris: nomen ei putant impositum esse ex sua virtute cum iracundias ac impetus animi refrenare faciat, quod ab Arabico venit, virtusque eius est etiam luxuriam sedare ac corporis gravitatem auferre.

 

Astrites, astrion, asterius sive asterites[7], candidus cristallo propinquus lapis existit: lucem velut stellam inclusam continens ambulantem a qua parte lumen suscipit cum in eo videatur esse forma similis fla-granti stellae, aut exurenti flammae, dicitur ab astro quasi stella et ion imago. Thracia ac Carmenia eos producit qui tacti a solaribus radiis candidi esse videntur.

 

Alabandina russus ac ceruleus ut Cardius lapis est, et taliter imitatur ut vix alter ab alterius valeat colore secerni, a regione Asiae sic dicta, ubi primo inventus est nomen sumpsit. Sanguinis fluxum provocare virtus eius est. Bibitus omnem veneni vim exprimit ac extinguit. Varias opiniones de colore huius lapidis reperio, sed natura a pluribus comprobantur.

 

Agapis croceus in colore pellis leonis lapis est, ab agape dictus quod dilectionem importat, cum virtute sua ab hominibus diligatur. Miram in scorpionum ictibus ac viperarum morsibus virtutem habens vulneri alligatus, linitusque aqua circundato vulnere dolorem statim tollit ac mitigat.

 

Andromantes in colore niger, ponderosus ac durus lapis est: dicunt argentum ac aes ad se attrahere, quemadmodum magnes ferrum. Attritus sanguineum colorem ut ematites in aquam emittit.

 

Antracites seu antrachas, ardentis colo-ris lapis, scintillans ut carbunculus: quia candida vena praecinctus est, non sustinens ignem, perunctus oleo color extinguitur, exardescitque aqua perfusus. Albertus Magnus ponit ipsum pro carbunculo. Sed non est, ut alii ponunt, quamvis cum ipso participet in colore ac virtute. Virtus eius est pestilentialem aerem expellere ac gestantem tutum reddere. Apoftematibus suo nomine dictis subvenit, eo quoque modo quo de agape ante diximus.

 

Amandinus[8] lapis varii coloris existit, cuius virtus magnificata est in extinctione veneni, gestantemque victoriosum efficit, somniorumque ac aenigmatum interpretem instruit varias quaestiones solvere, cum ei proponuntur.

 

Abeston sive abestus[9] ferrei coloris lapis est, quem Archadia ac Arabia producit, abeston dictus i. e. inextinguibilis, quoniam accensus perpetuam retinet flammam. Et ex hoc gentiles incandelabris templorum coluerunt, ideo quia fortissimam flammam ac inextinguibilem in se retinet, nec imbrib. seu tempestatibus extinguitur. Habetque lanugineam naturam et a multis pluma salamandrae appellatur; ab inseparabili unctuoso humido a sua substantia ignis fovetur, ideo semel accensus perpetuam lucem conservat sine aliquo liquore

addito.

 

Asius candidus ac levis ut pumex lapis est, et cum lingua linitur gustum falsum prebet, constrictus manibus facile in pulverem vertitur. Ex Alexandria deportatur: licet in aspectu non speciosus sit, in virtute tamen summus est. Nam pthisicos cum rosaceo zuccharo more electuarii sanat: scrofulas, fistulas, podagram ac multas alias aegritudines curare dicitur, ut ex medicorum libris habetur.

 

Amianton filosus ac lucidus in colore lapis existit in similitudine aluminis plumosi, tamen cum maiori tenacitate: multis linum vivum dicitur. Nam cum in igne decoquitur, demum teritur: fila ut linum emittit quod a sua inseparabili viscositate ab igne non passa evenit et more lini filatur. Cum antiqui defunctorum cineres reservabant ex amianton sacculos conficiebant, ipsis mortuorum corpora imposita comburebant: illaeso sacculo hoc agebant ne quid extraneum cineribus mortuorumadmisceretur. Valere incantationibus ac magorum veneficiis virtutem suam dixerunt.

 

Augusteum ex marmorum specie nigri coloris lapis est. Undatim maculae in serpentum speciem insunt. Tiberii Augusti tempore in Aegypto repertus a quo nomen vendicavit.

 

Alabastrum sive alabastrites[10] intercinctus albis venulis ac citrinis colore candidus lapis est: ex genere marmorum ad unguentaria vasa optimus, cum in eo illaesa praeserventur. Circa Thebas ac Damascum invenitur probatissimus, ac caeteris candidior in India ac Carmenia. Vilissimus sine candore in Cappadocia. Optimus quoque existit qui mellinum habet colorem, non cum multa transparentia. In medicinis valet ut a Dioscaride ac a multis aliis doctoribus habetur. Gestans causarum victoriosus erit.

 

Alabandicus niger in purpureum vergens lapis est a loco nomen sumens suae primae inventionis: ab igne colliquatur, ac funditur more metalli, utilis ad vitrariam artem cum vitrum clarificet ac albefaciat. Reperitur in multis Italiae locis et a vitrariis Mangadesum dicitur.

 

Aspilatem in Arabia lapis genitus nigri coloris in nido Arabicarum avium ut plurimum invenitur, spleneticos curat fimo cameli spleni alligatus.

 

Abistos nigri coloris lapis est, rubentibus ac niveis venis lineatus, ab igne calefactus per octo dies calorem in se retinet, gravis ac ponderosus existens plusquam sibi videtur sua quantitas ministrare.

 

Asinius sive Asininus[11] lapis ab asino animali dicitur, quoniam ex silvestri asino extrahitur. Subalbidus et parum in citrinum tendens cum rotunda ac parum oblonga figura in quantitate non magnae nucis, non durus cum aliquibus anfractibus non multum penetrantibus. Cum frangitur subcitrini smalti lucidi similitudinem retinet. Hic lapis duplex est, Maxillaris .s. et Cephalicus. At cephalicus capiti impositus eius dolorem sedat ac Epilepsiam curat. Maxillaris quia in maxilla reperitur. Gestantem indefessum reddit ut nulli in praelio succumbat: quin potius lassatis hostibus ipse resumptis viribus diro cruciatu reverberet. Venenosis animalibus resistit. Sumptus cum vino quartanas febres excutit. In necando vermes puerorum miram virtutem habet; si cum vino sumatur nocumentum aquae bibitae in qua steterit venenum corrigit ac reptilium morsus curat. Praegnantibus auxiliari fertur, et ex alvo mortuum foetum educere.

 

Arabica seu Arabus[12] in colore eboris lapis est, nomen ab Arabia sumpsit, in qua primo inventus est. Valere dicitur in doloribus nervorum. In Aegypto quoque reperitur odorem ac colorem myrti habens, et in usum odoris servatur. Crematus dentifriciis accomodatur.

 

Amiatus sive Amiantus in colore aluminis lapis existit nec in igne deperditur. Veneficiis magorum resistere fertur, utilissimus quoque ad medicinalia.

 

Antiphates[13] ex lucenti nigro lapis est. Odorem ac saporem myrti reddit, si in vino ac lacte coquatur fascinationibusque auxilium praebet.

 

Amites[14] lapis est aluminis seu nitri colorem habens, durior tamen his existit. In Aegypto ac in Arabia gignitur: Aethyopicus viridis est, cum in aqua dissolvitur lacteum colorem efficit.

 

Armenus lapis secundum Avicennam est lapis azurinus et secundum aliquos est lapis habens colorem inter viridem obscurum, et nigrum, frangibilis leviter, levis tactu carensque asperitate habetque mirabilem proprietatem in curando humorem melancolicum.

 

Aquilinus limphaticus in quodam pisce reperitur humanae vitae commodus. Nam appensus aut gestatus incommoda quartanae febris propellit ac aufert.

 

Anancithidus[15] necromanticus lapis existit, cuius virtus est revocare imagines daemonum ac spiritum.

 

Agirites in colore argenti lapis est habens stigmata aurea.

 

Antitaneus idem quod Crisocolla.

 

Aquileus idem quod ethices.

 

Androa[16] idem quod androdamanta.

 

B

 

Balasius[17] purpureo seu roseo colore flammescit ac rutilat et a nonnullis placidus dicitur: aliqui putant esse carbunculum colore ac virtute diminutum, quemadmodum virtus foeminae a virtute maris differt. Pluries compertum est quod exterior pars unius lapidis attestatur balasio interior carbunculo, et ex hoc dicunt balasium esse domum carbunculi. Balasii virtus est vanas cogitationes ac luxuriam auferre ac reprimere, conciliare amicorum discordias ac in humano corpore sanitatem inducere. Qui tritus ac potatus cum aqua oculorum infirmitatibus opitulatur et hepatis doloribus subvenit et quod mirum esse arbitror si ipso balasio quatuor domus angulos viridarii aut vineae tetigeris, a fulgure, tempestatibus, sive a vermibus erunt immunes.

 

Berillus[18] oleagini coloris sive aquae maris lapidis existit: dicunt novem esse eius species, omnes tamen in viriditate pallentes. Nomen habet a regione seu a gente ubi primo inventus est. Reddens sexagonam formam conspicuam. India producit berillos albos ut maris aqua insecta ex soliis radiis ac tales raro alibi reperiuntur similes oleo aut aquae maris curiosa vetustas magis in pretio habuit. Moderniores vero obscuri cristalli colorem habentes, cum magis adamanti assimilantur, existimaverunt ac tales a quibusdam Catel dicti sunt. Est et alia species pallidior et ysoberillus dicitur, qui aureo seu glauco colore fulget, et hi Babilonici sunt, huic Crysopilon pallidior propinquus existit; subsequitur his Hyacinthizontes. Demum Heroides. Post hos Cervini ac Oleagini obscuri. Cristallini Cristallo similes. Sed Indici omnibus preciosores sunt cum multam trans-parentiam habeant et hi cum moventur, apparet quod aqua in eis moveatur: et haec est sententia Alberti, licet ab aliis discrepet. Si vero hi in formam pilae rotundentur ac radiis solis subiaceant, ignem emittunt ut specula concava: variae ei virtutes in-sunt. Alacrem gestantem reddit. Coniugii amorem conservat et auget. Collo appensus vana somnia pellit. Gulae ac faucium et omnes aegritudines ex humiditate capitis pendentes curat, ac ab eis praeservat; sumptus ac permixtus cum tanto argenti pondere lepram curat. Aqua in qua steterit demum sumpta oculis opitulatur, potataque suspiria tollit ac hepatis infirmitates curat. Praegnantibus quoque ne partum abortiant nec quid incommodi patiantur coadiuvat.

 

Borax, Nosa, Crapondinus synonima sunt eiusdem lapidis qui a bussone extrahitur, cuius duae species, albus et hic melior ac raro repertus. Alter vero niger, fuscus, cum ceruleo calore, habens in medio similitudinem oculi, debetque extrahi a bussone mortuo adhuc palpitante; et hi meliores existunt his qui extrahuntur post diuturnam moram sub terra. In veneno mirabilem virtutem habent. Nam cum quis venenum sumpserit huunc deglutiat, qui deglutitus intestina circuit, venenosam qualitatem in intestinis impressam extinguit et per secessum exit ac reservatur. In reptilium morsu iuvamentum praestat, Febresque tollit, stomachi ac renum dispositiones malas emandat, si eius lotio sumatur et nonnulli dicunt si gestetur.

 

Bezoar rubeus, pulverulentus, levis, ac frangibilis lapis est, Citrinus a nonnullis descriptus est. In veneno omnes praedicant primum locum obtinere. Nam dragma ex eo sumpta quodcumque sit venenum extinguit et liberat. Unde ob eius excellentiam omne liberans ab aliqua aegritudine Bezoar dicitur illius aegritudinis. Et sic etiam generale nomen est ut a Conciliatore de venenis ac multis aliis doctoribus habetur.

 

Bolus Armenus est vena terrae in Armenia reperta et inter lapides ex eximia eius virtute, licet lapis non sit, connumeratur. Cuius color subrussus est ad citrinitatem vergens cum viridi obscuritate. Cuius complexio frigida ac sicca est. Vix summa ab omnibus doctoribus posita. Pestiferis febribus ac ventris fluxibus est remedium praestans Emoptoicis, Spleneticis, Stomaticis opitulatur. Adulteratur multum, ac parum de vero ac bono invenitur, nec unquam vidi bonum.

 

Beloculus lapis est albus pupillam nigram in medio habens. Ex sua pulchritudine Deo Aelo Syrii dicarunt in sacrificorum ornamentis. Gestantem in campestri bello invictum reddere fertur.

 

Basanites sive Basaltem ferrugineum colorem habens lapis est, in Aegypto ac Aethyopia reperitur, et cum teritur aqua croceum colorem emittit.

 

Bronia[19] capitis testudinis similitudinem habet: virtus eius est fulminibus resistere.

 

Balanites duarum specierum lapis est, una viridis, altera aeris colorem habet cum vena flammea per medium secante.

 

C

 

Carbunculus[20] et quibusdam Antrax dicitur, ardentes in violaceum undique vibrat radios et quasi carbo ignitus videtur apparens in tenebris. In ardentibus gemmis principatum obtinet colore, decore ac precio. Quorum species duodecim sunt, sed nobiliores in Libia apud Trogloditas reperiuntur: non ab igne patitur, nec colorem alterius gemmae cum appropinquatur suscipit. Sed aliae gemmae recipiunt. Est enim mas et foemina, in maribus stellae intus ardere videntur. Foeminae vero fulgorem extra mittunt, et aliqui hos Indicos esse dicunt reliquis preciosiores. Licet dixerimus ardentium species esse duodecim, tantum de quinque magis notis mentionem faciemus. Nam primum locum

Carbunculus obtinet, Rubinus subsequitur. Balasius quoque in hac specie computatur. Rubith idem quod spinella, quartum obtinet locum. In ultimo Granata annumeratur. Vires Carbunculi sunt aerem venenosum ac pestiferum fugare, lu-xuriam reprimere, sanitatem corporis inducere ac praeservare. Malas cogitationes aufert, ac amicorum lites conciliat, et ad omne prosperitatis augmentum facit.

 

Calcedonius sive Calcedon[21], ut quidam dicunt, in colore pallidus est. Sed saphirinus praestantior: a doctoribus vero tres species magis notae ponuntur, licet a nonnullis plures. Nam hodiernis temporibus tot diversas species Germania producit quod vanum esset enarrare. Nam saphirinum primum occupat locum. Pallidus fuscus parum albescens subsequitur. Ultimus est rubeus extinctus, non transparens. Multotiens hae premixtae sunt species, et in uno tantum lapide reperiuntur varii colores: omnibus locis perfectissimos Aethyopia producit. Nonne etiam in littore Adriatici maris prope tuam civitatem Calcedonii albi pallentes ac etiam fusci durissimi reperiuntur? Fantasticas illusiones collo suspensi ex melancolia ortas expellunt. Si perforatum traiectumque ex setis asini quis tulerit, in civilibus causis ac certaminibus victor erit. Corporis vires conservat. Nigri seu saphirini raucedinem prohibent vocemque clarificant. Omnes eius species libidinem frenant. A tempestatibus ac ab adversis casibus praeservant.

Chelidonius[22] lapis est inventus in ventre pullorum hyrundinum, cuius quidem binae sunt species. Nam qui rubeus est gestatus in panno lineo mundo insanis ac lunaticis prodest, et diurnas infirmitates eradicat, facundos ac gratos gestantes reddit: Attritus aqua more colyrii oculorum aegritudines curat. Niger vero ad optatum finem suscepta negotia conducit. Iras compescit, gerentem quoque gratum ac placidum efficit, dominorum iras mitigat. Alligatus collo in panno lineo croceo febres effugat omnesque nocivos humores refrenat ac aequat. Compertum est appensum collo Epilepticos ac ictericos sanare. Nonnulli dicunt quod debent involvi in pelle vituli seu cervi non nati, et sinistro brachio alligari. Debent tales lapides extrahi dum pulli parvi stant in nido, ac de mense Augusti ut perfectiores existant, et pulli non tangant terram nec parentes adsint dum extrahuntur.

 

Corallus[23] more arbusti in mari nascitur, absque foliis, non excedens bipedalem magnitudinem: cuius binae sunt species, rubeus et albus. Avicenna ponit tertiam speciem esse nigram. Vidi simul coniunctos in uno stipite album et rubeum. Albi vero ut plurimum perforati sunt et hi inutiles existunt; non perforati cum summa albedine ac rubicundissimi optimi sunt. Virtutes eorum et maxime rubentis est omnem fluxum sanguinis sedare: gestatus aut ubicunque fuerit in domo vel navi, Manes, Demoniacas umbras, ludibria, somnia, Fulmina, ventos ac tempestates fugat, et a Methrodoro gorgiam nominatur, quod interpretatur typhonis ac fulminibus resistere, protegitque ab omni ferarum incursu. Stomachicis ac cardiacis passionibus subvenit. Suspensus ut stomacum tangat aut sumptus debilitati stomachi opitulatur, splenis apoftematibus ac intestinorum iuvamentum praestat. Corrosas gingivas solidat, putrida ulcera abstergit ac nocivam medicinam reprimit. Rasura eius cum vino bibita prodest mingentibus arenulas. Contritus et aspersus aut suspensus inter fructiferas arbores aut in agro cum semine, fertilitatem inducit et ab eis grandinem nocivosque imbres avertit. A fide digno accepi ac multotiens expertus sum, ne infantes in epilepsiam incurrant, quam primum ex utero exeunt, antequam quidquam gustent in ore pueri ponatur dimidium scrupuli rubei coralli bene triti et deglutiatur: est enim mirabile servativum, quam plures virtutes eis insunt, quas brevitatis causa omitto.

 

Cornelius[24] rubeus seu russus ac transparens lapis est, et hi orientales existunt: in Rheno flumine rubicundissimi ac quasi colorem minii habentes reperiuntur. Nonnulli ad citrinum diafanum vergunt, loturae carnis similes. Menstrua refrenat, haemororidas sistit. Dysentericos curat. Collo aut digito gestatus rixas accensosque ani-mos compescit.

 

Cristallum[25] ad instar glaciei colore ac transparentia lapis est cum non modica duritie. Aliqui putant nivem esse glaciatam ac induratam per triginta annos et ex annositate in petram esse conversam. Aliqui dicunt a terrestreitate et non a frigiditate lapideitatem acquisivisse. Oppositi antedictorum sunt dicentes quod hi ut alii lapides cum multo tamen aqueo generantur; rationem suam confirmant dicentes in partibus nunquam meridionalibus esse compertum cristallum, in quibus nix existit. Prima opinio a pluribus comprobatur, cum videant in septentrionalibus Alpibus ubi continuo nix seu glacies existit, cum Sol aestivo tempore ferrentissimos suos radios non mittat nisi multum oblique ex elevatione poli, et ibi maxima quantitas cristalli abundet. Gignitur etiam in Asia ac Cypro. Praestantior vero in iugis Alpium, Aethyopiae, et in insula quoque Rubri maris, Meron dicta, sita ante Arabiam: Scythia quoque cristallo abundat ad pocula conficienda. Fabricata ex cristallo pila radiis solaribus exposita inflammat materiam suppositam conbustibilem, sed prius calefacta pila nequaquam accendit. Hoc apud philosophos rationabile est, nec est praesentis investigationis.
Cristallum dormientibus appensum mala depelli somnia, solvit fascinatos, ore retentum sitim mitigat. Et cum melle tritum ubera lacte replet. Usus quoque cristalli potius ad fabricanda pocula existit quam ad aliud.

 

Crisoprassus sive Crisopressus[26] colore viridis, similis succo prassii, lapis est interclusas habensguttas aureas, unde nomen vendicat. Nam crisos Graece aurum cum ex colore aureo ac viridi compositus sit. India ac Aethiopia dat. Summa virtus eius est visum fovere. Assiduitatem in bonis operibus praestat, avaritiam pellit, cor laetificat passionesque eius ammovet.

 

Crisoletus, Crisolimus seu Crisolensis[27] ex auro ignique colore scintillans ac transparens lapis est, sed proprie Crisoletus dicitur Graeca lingua nomen sumens: nam crisis Graece, Latine aurum, et oletus totum, unde Crisoletus totus aureus; Aethiopici optimi sunt, Indici ac Arabici non adeo lucidi ac transparentes existunt, habentes in se fuscam nebulam ac etiam ad citrinum vergunt. Aethyopici in matutinis igniti videntur, in die vero aurei apparent. Ligatus auro et in sinistra manu gestatus daemones expellit nocturnos, timores ac melancolicas visiones fugat. Praecipue eius virtus est valere contra incantationes detestabilium muliercularum, et earum praestigia enervare; perforatus traiectusque ex setis asini in pellendo daemones maioris est virtutis, detentus in manu febrilem calorem extinguit. Crisolitus, huius quidem lapidis unum genus est, translucens, aurei coloris, habens quasdam ardentes scintillas. Alterum vero quod a pluribus comprobatur, caeruleus ac virens est ac si aqua maris in maiorem viriditatem tenderet. Solaribus radiis suppositus auream repraesentat stellam. Reperitur in Aethyopia. Locatus in auro nocturnis timoribus obstat, dat sapientiam ac honorem stultitiamque repellit, tritus ac potatus asmaticis subvenit.

 

Celonites seu Celontes[28] in triplici genere ut quidam volunt existit. Extrahiturque ex magna testudine in colore margaritae habente testam. Uterinus vero varius ac purpureus est, cuius proprium est igni resistere. Virtus eius in hoc censeatur digna praeconio: quod si quis congruo tempore abluto ore sub lingua gesserit fertur continuo quasi divino spiramine futura praedicere. Tempora haec sunt: die quidem toto primae lunae, ac XV Diebus vero caeteris totius lunaris ascensus ab ortu solis usque ad VI horam quotidie. Descensus vero toto tempore ante diem virtutis huiuscemodi largitur effectum. Alii duo lapides, cephalicus ac hepaticus sunt, quorum virtutes non exiguae sunt. Cephalicus quidem dictus est sua inventione cum in capite reperiatur: praevalet quidem ad capitis dolorem resistitque fulminibus. Hepaticus vero ex inventione dicitur, cum aqua tritus ac bibitus ante accessionem quartanae mirabiliter liberat. Hi sunt quoque lapides dicti Drome. Gestati vero cum radice paeoniae gestantes faciunt summe compotentes.

 

Cogolites seu Cogolites[29] a doctoribus medicinae Iudaicus lapis dicitur, ex sua ibi frequenti inventione similis olivae nucleo. Intus vero colorem habet aluminis seu argenti, non gratus visui, sed oportunus medelis. Tritus ac aqua solutus et per os assumptus renes lapidosos solvit ac arenas vesicae purgat et cum convenienti aqua haustus stranguriam removet.

 

Ceraunius seu Cerraolus[30] lapis est formam piramidalem habens. Genera eorum bina sunt, cristallinum croceo insectum, alterum colore pyritis. Ferunt ex nubibus cadere et in loco propinquo ictui fulminis. Germanicus primus est. Hispanicus vero secundus ut ignis flamma rutilans est. Socatus aliam speciem nigram ponit. Evax his contrariatur, cum ex diversis coloribus esse dixerit. Durissimus tamen est et magnae virtutis. Nam gestantem mergi non sinit, nec turbine aut fulmine percuti, in causis ac praelio victoriam inducit, dulcia ac laeta somnia ministrat.

 

Corvina[31] lapis in capite corvi piscis reperitur et semper bini sunt: color eius albus opacus est cum oblonga ac gibbosa figura ab una parte, in altera concava, cum aliquali eminentia in medio; extrahitur palpitante pisce, ac luna crescente, et de mense Maii. Gestatus ut carni adhaereat iliorum dolores aufert, tritus ac sumptus idem facit.

 

Cimedia[32] ex cerebro piscis sui nominis extrahitur, bini in capite reperiuntur. Tertius iuxta spondilem tertiam versus caudam piscis: est rotundus longitudinis digitorum septem. Cuius caput latum est transparens adeo si lumini obiciatur intus spina apparet. Dicunt Magi quod virtus eorum est praenunciare maris ac aeris tranquillitates ac tempestates. Luxuriam per diem excitant si in potu sumantur.

 

Calchophanus[33] niger est, gestatus in ore fauces praeservat a raucedine ac sonoram vocem efficit.

 

Caldaicus sive callayca viridi palledine ac crassa, non limpidus, nec visu iucundus auroque decens lapis est: Media Germaniaque in gelidis rupibus ultro porrigit instar oculi.

 

Crisocollus in similitudine auri lapis est. Media provincia producit, ubi formicae aurum eruunt. Magnetis virtutem obtinet ac aurum auget.

 

Crisoprassus lapis est in tenebris lucens, colore reciproco ac confuso velut quercus putrefacta ac in obscuro collocata: in luce vero marcescit, in colore pallidi auri absque aliquo nitore.

 

Chemites Eboris similitudinem habens, non ponderosus, in duricie marmoris lapis est, illaesa mortuorum corpora a vermibus ac putrefactione longo aevo servare narrant.

 

Crisanterinus in aureum colorem vergit, frangibilis est, licet incultus non spernenda est eius virtus. Collo suspensus phthysicos curat, puerorum collo appensus dolore ex ortu dentium removet.

 

Cysteolithos cum aliquali albedine ac citrinitate lapis est inventus in marina spongia, et licet incultus sit calculosis tamen prodest. Si cum potenti vino bibatur, collo pueris suspensus tussim tollit.

 

Catochites[34] pro Sagda quidam ponunt ut infra habetur, quod non est verum. In Corsica reperiri a Solino ponitur, glutinosam rem adhaerentem manibus tangentis, dimittit, et ita se annectens corpori ut velut cementum de glutine. In certaminibus victorem reddere vis eius est, ac magicis artibus resistere, si scrupulum unum assumpseris.

 

Corvia sive Corvina coloris russi lapis est, artificiose habetur. Kalendis Aprilis decoque ova accepta de nido corvi, donec durescant refrigerataque in nido collocentur, ut prius erant. Corvus his cognitis vociferare incipiet, a longeque volabit ad hunc lapidem inveniendum et invento ad nidum accedet tactisque ovis ut cruda ac prolifica redibunt. Surripiatur lapis subito a nido. Cuius virtus est divitias augere, honores praebere ac multa futura praedicere.

 

Cambnites colore cristalli parum obscuri lapis existit: hominibus gestans placebit, affabilis ac amabilis ab omnibus erit. Si sinistro brachio alligatus fuerit hydropicos curat. Credo quidem quod idem sit quod Kabrates.

 

Cepocapites seu cepites candidus lapis est habens nodos venarum marmoris candentis: coeuntes ac imagines diversarum rerum in eo figurantur, ut in Achate fit.

 

Calorites colore viridis ac si succus herbae expressus esset, quem Magi inveniri tradunt in ventre Sillae avis: ad Magicas artes valet si ferro includatur.

 

Cepionidus ex coloribus multis ac translucens aspicientium similitudinem reddens modo iaspidis, modo cristalli et aliquando smaragdi.

 

Corintheus ex marmorum genere citrinus in colore armoniaci in se diversos colores habens, a Corintho nomen sumens in quo magna copia reperitur: aptus aedificiis cum ex eo columnae, limina, trabes, ac multa alia longo aevo durantia fiant.

 

Cyanica sive Cyaneus caeruleus coruscans nitore purpurae, aureis crepusculis variatus ac interdum cum intermicantibus punctulis diversorum colorum lapis existit. In Scythia reperitur et est masculus ac foemina. Mas foemina nitidior ac purior et ad gratiam intermicantibus aureis pulviculis.

 

Caristeus colore viridis ab aspectu nomen sumens, eo quod visui sit gratus viriditateque sua confortans.

 

Calaminaris flavus, tener, non lucidus, nec translucens lapis existit. Hic si novies in aceto extinctus fuerit et cum alitis sanguine tenuissime pulverizatus, ad inversas palpebras optimum Collyrium existit.

 

Crisoprassus ut a Solino ponitur berilli species est, habens aureum colorem admixtum purpureo.

 

Coaspis colore viridis cum auri fulgore, nomen a flumine Persarum sumpsit in quo inventus est.

 

Cimilianitus colore marmoris in medio habens pupillam auream seu crocei coloris, repertus in alveo Euphratis fluminis.

 

Crisolansis idem quod Crisoletus.

 

Crisites est lapis habens colorem ostreae: in Aegypto invenitur.

 

Amites idem quod ostracites ut infra habetur.

 

Elonia idem quod Sirites.

 

Crisopilon species berilli ut in suo capitulo habetur.

 

Crisoberillus ut supra in capitulo berilli.

 

Coranus albus ex genere marmorum durior Pario.

 

Crisopis lapis ut aurum videtur.

 

Calcitis aerei coloris lapis est.

 

Carcina est habens colorem cancri.

 

Rapondinus idem quod borax.

 

Celicolus idem quod beliculus.

 

Chrysopteron species Topatii similis Crisoprassio.

 

D

 

Daemonius bino colore permixtus, ut iris arcus, lapis est: nomen a similitudine iridis, quae demon arcus dicitur, sumpsit. Febricitantibus conferre, venena expellere, gestantem ab hostibus tutum ac victorem reddere, virtutem eius esse dicunt.

 

Dionysia nigra est ac guttis rubeis aspersa; dicunt aliqui fuscum seu ferrugineum habere colorem aspersum guttis niveis. In Oriente reperitur; quae si in aqua soluta fuerit vini odorem tribuit suoque odore ebrietatem fugat, et vini odorem subvertit ac evaporare facit.

 

Diacodos sive diacodus[35] colore berillo similis est cum palliditate. Prae cunctis exagitat daemones, ut in aliquid apparere faciat. Nam iniectus in aqua cum sua praecantatione varias daemonum effigies figurat ac petentibus dat responsa. In ore quoque detentus quem daemonem quis vult ab inferis revocat, et in petitionibus suum adimplebit desiderium. Mortuorum corpora abhorret. Nam si cum eo defuncti corpus retigeris, virtutibus viduatum eum agnosces.

 

Draconites seu dendrites aut Draconius[36] vel Obsianus qui etiam Kimedius vespertinus vocatur, lucidus ac transparens, cristallini coloris, lapis est secundum aliquos. Nigrum colorem Albertus Magnus ponit, figuram quoque piramidalem non lucidam habere dicit. Nonnulli dicunt lucidum esse ut speculum cum nigredine. Multi hanc quaerunt nec inveniunt. Transportatur ex Oriente ubi magni dracones sunt. Nam exciso capite draconis ipso adhuc palpitante extrahitur. Virtutem amittit si diu post draconis mortem in capite remanserit. Audaces viri in partibus Orientis draconum speluncas explorant et in has gramen rebus somniferis medicatum imponunt. Dum dracones ad speluncam redeunt comedunt ex medicamine, somno gravantur: dormientibus vero caput abscindunt et lapidem extrahunt. Excelsa ei virtus inest in effugando omne venenum et maxime serpentum. Gestantem quoque invictum ac audacem reddit. Ideo Reges Orientis talem lapidem habere gloriantur.

 

Drosolitus varii coloris lapis est, cuius nominis causa existit: si ad ignem appropinquatur, velut sudorem emittit.

 

Doriatides lapis invenitur in capite murilagae cum subito exciditur, et ad vescendum datur formicis, color eius niger lucidus est. Nonnulli volunt quod ex capite galli extrahatur, ut infra capite Radaim. Optata perficere ac ad vota omnia deducere virtus eius est. Doctus lapis virens est cum claritate quadam, et credo quod sit Crisolitus ut supra dictum est.

 

E

 

Elitropia sive Elitropus[37] viridis gemma est, ut quibusdam placet, Smaragdo similis, aspersa tamen guttis sanguineis. A Necromanticis vero Babylonensium gemma dicta est. In Aphrica et Aethyopia reperitur. Nominis causa ab effectu ducitur. Est autem hoc argumentum facillimae cognitionis ipsius. Si in pelvi prius linita tamen succo herbae sui nominis in aqua posita radiis solaribus subiiciatur, aqua apparebit rubea, et Sol sanguineus, ac si Eclypsim patiatur. Demum aqua bulliet ac extra pelvim spargetur, velut ab igne esset agitata. Extra aquam posita solem recipit more speculi. Adeo quod eclypses solares inspiciendo elitropiam videre possumus. In Cypro etiam invenitur, sed nobilior in Lybia, teste Solino. Ferunt Magi si quodam carmine sacrata fuerit, ac quibusdam caracteribus insignita, futura dicere facit: et si
succo herbae sui nominis inuncta fuerit, visum fallit adeo quod gestantem invisibilem reddit.
Virtus eius est reddere gestantem incolumem ac accrescere vitae tempus, et quemcunque sanguinis fluxum detinere. Venena quoque ei cedunt.

 

Emathitis sive Emathites[38] lapis est russus, obscurus ac durus, ferrugineum splendorem habens cum sanguinis venis, manus tangentis inficiens sanguineo colore: si cum aliquo liquore teritur, illud ut sanguis efficitur. A sua virtute nomen vendicat. Nam Emeth idem quod sanguis, Titel vero sistens, nam principalis virtus eius est sanguinem sistere. Quinque species a locis inventionis dictae sunt, Arabicus, Aphticus prae aliis valent. Frigius, Aethyopicus, viliores aestimantur, licet Socatus oppositum dicat. Omnium vilissimus Germanicus, stiptica est virtus eius, si secundum artem medicinae ablutus sit. Galienus vero calefactivum ac extenuativum ponit quod de non abluto intelligendum est. Emoptoicis, dysentericis ac menstruatis et in omni sanguineo fluxi si supra cotem molarem cum condecenti liquore ducatur, usque quo sanguineum colorem acquirat, praestantissimum ac optimum remedium. Si antedictis exhibeatur cum albumine ovi conquassato seu melle et succo mali punici, palpebrarum asperitatem ac visus hebetudinem sanat. Vulneratis serpentum ictibus potatus cum vino subvenit. Curat autem ipsius pulvis supercrescentis carnis materiam. Proficit cum melle mixtus dolentibus oculis. Fertur etiam lapidem ex vesica solvere et si impositus fuerit in ferventi aqua tepescit ac fervorem emittit. Comburitur Frigius ut ad praedicta effica-
cior sit.

 

Ethices sive Endes a quibusdam aquileus coloris punicei lapis est. Aquileus dicitur quod interdum aquilae in nido inter ova imponunt in Oceani littore Persiae; a quibusdam lapis praegnans dicitur, eo quod praegnantis more intra se quendam lapillum continet, intus resonans, et ut diximus, aliqui punicei coloris esse describunt, aliqui carneum cum planicie ac luciditate et mediocri magnitudine. Nonnulli dicunt figuram habere oblongam ad rotunditatem tendentem. Varietas scribentium ex varietate locorum oritur in quibus inveniuntur, mirabilis virtutis tamen est; dicunt si venenatum cibum habenti talis lapis porrigitur, deglutire non poterit, amoto lapide deglutiet. Aliqui dicunt quod debet poni in cibo. Praegnanti sinistro brachio appensus abortum prohibet. Et in hora partus coxae alligatus advenientia pericula ammovet et partum accelerat. Epilepticis subvenit. Venenosa fugat animalia et ideo aquilae in nido ponunt, ut ova ac pulli a venenosis animalibus intacta praeserventur. Amabilem, sobrium ac divitem gestantem efficit et ab adversis casibus servat.

 

Enydros sive Etnydros[39] in colore Cristalli lapis existit ab ydros quod sonat aqua, cum perpetuis guttis stillet. Huius causa a Philosophis non ignoratur: cum frigidissimus sit, continue aerem tangentem frigiditate sua in aquam convertit; ad incensivas febres valet.

 

Epistides seu Epistrites[40] in colore rubicundus ac rutilans est. In Corintho nascitur. Dicunt si debitis carminibus ac magicis ligaturis ante cor gestatus fuerit, ab omni infortunio tutum reddit. Locustas nocivosque volucres, steriles nubes ac turbines a terrae fructibus compescit et a terra in qua positus fuerit.

 

Exacolitus[41] ex pluribus variisque coloribus ad invicem coeuntibus lapis est. Virtus eius solutiva est, ut periti medici ponunt. Attritus vinoque solutus colicae ac illiacae subvenit passioni si potetur.

 

Estimion sive exmisson gratissimus aspectu, rutilans ex auro igneoque colore, lapis est deferens in extremitatibus candidam lucem.

 

Execonthalitus sive Hexaconta lapis est habens in parvo orbiculo IX distinctos colores. In Lybia frequentissime repertus. Tot ei virtutes inesse dicunt quot in se preciosorum lapidum ornamenta demonstrat.

 

Exebonos sive exebenus albus ac speciosus est, quo aurifices aurum limpidare solent si cum eo fundatur. Tritus ac bibitus amentes sanat. Stomaticos curat, faetum in utero fovet. Vesicae dolorem soluit, femori alligatus partum accelerat ac venereas voluptates frenat.

 

Eumetis in colore silicis capiti dormientis suppositus nocturna somnia oraculi modo reddet.

 

Emites eboris colorem habet ac similis candido marmori, sed duriciei est minoris. Ferunt sepulcrum Darii regis ex eo fuisse conditum.

 

Egyptilla niger lapis est in superficie colorum, caeruleum cum venis aurei habet, a loco inventionis nomen sumpsit; croceum colorem vinique saporem, si in aqua teratur, reddit.

 

Emetrem gemma est poracei coloris, quam Assyrii Deo dicatam esse dixerunt; est superstitiosa gemma.

 

Essestis seu essestites lapis est habens naturam speculi reddendis imaginibus. In Corintho reperitur. Dicunt si in ferventi aqua ponatur, ea tepefit et soli opposita ignem accendit in disposita materia.

 

Elopsites lapis ornatu carens, sed virtute supplet quod in decore deficit. Cum appensus Cephalargiam emicraneamque sanet.

 

Eunophius similis Ethyci: cum intus resonet, putant idem esse ac similis virtutis.

 

Electioni idem quod Gagates.

 

Echistes idem quod Ethyces.

 

Echidnes lapis est habens serpentinas maculas.

 

F

 

Filaterius lapis est habens colorem Crisoliti, terrores fugat ac passiones melancolicas. Hilaritatem sapientiamque inducit ac morigeratum gestantem efficit et spiritualia confortat.

 

Fingites colore candidus duricieque marmoris cum transparentia ut alabastrum: ex Cappadocia habetur. Dicunt templum a quodam rege fuisse fabricatum, absque fenestris ex lapide isto, et ex transparentia ipsius claritas diei intus aderat ac si in aperto esset.

 

Fongites est lapis de cuius colore apud doctores non parva existit ambiguitas. Existimo hoc fore ex diversitate suae speciei. Nonnulli ex ardentibus gemmis esse dicunt. Alii cristallini coloris et intus ad instar flammae. In Persia reperitur. A multis virtus eius non ponitur. Evax vero narrat si quis rubeum fongitem in sinistra manu tulerit, dolores corporis ammovet ac iram compescit.

 

Falcones sive auripigmentum et a vulgo arsinicum dicitur: cum per sublimationem dealbatur, rubeum in aureum colorem vergens naturam sulphuris habens, quod Alkimistae unum de spiritibus vocant. Calefactivam ac desiccativam virtutem habens ex calcinatione nigredinem acquirit. Post sublimationem vero ei inest albedo, et cum ter aut quater sublimatur adustivum in summo efficitur, adeo quod omnia metalla corrodit dempto auro. Pulverizatum ac in vulnere positum supernascentis carnis materiam amovet; sumptus omnibus animalibus venenum est.

 

Frigius viridis est, ex combustione russedinem acquirit. Aptus ad pannos tingendos, in medicinis multum est in usu ut a Dioscoride habetur: nam si cum savina bibatur, fistulosos ac podagrosos sanat.

 

G

 

Granatus ex ardentibus gemmis ac ex carbunculorum genere lapis est. Cuius tres species sunt. Rubea obscura ad instar mali granati floris. Altera est rubei coloris cum aliqua citrinitate in similitudinem iacinti. Tertia vero species quae suriana dicitur, rubeum violaceum habet et haec caeteris preciosior invenitur in Aethyopia inter arenas maris. Virtus eius est laetificare cor ac tristitiam expellere. Nonnulli dicunt quod gestantem a pestifero morbo protegit.

 

Galactides sive galaricides[42] est lapis in colore cinereus, vel ut quibusdam placet albus in colore lactis. In Nilo ac in Athaleo flumine invenitur: qui in aqua contritus colorem ac saporem lacteum praebet. Sunt qui Galacidem dicunt Smaragdum venis candidis circuncinctum. Ex diversitate virtutis adhuc diversa nomina sortitur. Aliqui vocant Elebron, Magi Senochitem, alii Graffitem, nonnulli Galbatem seu Anachitem. Magi hunc lapidem aeternis praeconis extollunt. Nam magicas scripturas exaudiri ac umbras revocatas reddere responsa facit. Rixas quoque ac maleficia praeterita in oblivionem deducit. Qui vero secum apportaverit et regem offenderit vel alium, statim placabit et ad benevolentiam reddet. In causis victorem, astutum, amabilem, facundum efficit, nec fascinari sinit. Ubera lactantis suspensus collo replet. Alligatus coxae cum filo lanae ovis gravidae partum facilitat. Verum mente perturbat si clausus in ore liquescat. Tritus ac cum sale mixtus immundo ovili aspergatur, ut pastores Aegypti aiunt, ovium ubera lacte replet ac foecundat et a scabie liberat. Humanam quoque scabiem curare dicunt. Circumligatus denti tollit odorem. Discordias conciliat, si ter tritus cum aqua et exsiccatus in potu cum aqua clara detur. Duos inter se inimicantes in amore coniungit, nec amplius eorum amor separabitur.

 

Garatronicus et a quibusdam Galgatromeus est lapis russus, aspersus venulis croceis, similisque capreoli pelli. Hic militantibus utilis est. Ferunt Achillem regem cum habuisset nam cum secum in praelium gerebat, non succumbebat alicui sed ab hostibus victoriam reportabat. Ipso vero carens hostibus subiacebat. Orientales magnam copiam habent, et ex ipso ensium capulos fabricant ne in praelia euntes eo careant, cum eius virtus sit reddere gestantem victorem.

 

Galatides sive Galactica seu Gelatia multis etiam ac diversis nominibus appellatur. Est candidus lucens in figura glandis lapis, durissimusque ut Adamas, frigidissimusque, ut vix ab igne calefiat: et hoc a nimia pororum obstrictione suae prohibet ignis calorem ingredi. Sua frigiditate luxuriam frenat iramque compescit, remedium praestat ad omnes calidas aegritudines humani corporis.

 

Gelachides seu Garatides coloris subnigri lapis est, dans gestanti amabilem, mitem ac gratiosum esse. Ore retentus recta iudicia proferre facit ac varias opiniones recte dignoscere, et quid de se alter cogitet scire facit. Ut experientia talem lapidem agnoscamus, doctores ponunt ut inuncto humano corpore melle locoque muscarum imposito in manu teneatur hic lapis. Nam si a muscis ac apibus illaesus permanet, et dimisso lapide molestetur, verus Garatides est.

 

Gagates[43] licet gummi sit ut a multis habetur, inter lapides tamen connumeratur: a loco suae inventionis nomen accipit. Duae eius sunt species, citrinus qui Succinum dicitur de quo infra dicetur. Alter niger et a multis ambra nigra appellatur: et hic proprie est Gagates, licet Plinius ab aliis multum discrepet; in Lycia invenitur. Solinus ponit in Britannia inveniri in copia. Gagates, ut dixi, niger est, levis, aridus ac lucidus, non transparens et si in igne ponatur quasi odorem habet aspalti. Calefactus ex frigatione ad se festucas paleae attrahit. Fumigium eius daemones fugat, sacras ligaturas ac praecantationes solvit. Gestatus hydropicis confert. In aqua tritus ac praegnanti exhibitus foetum accelerat ac quocunque modo mulieri propinatus in potu fuerit, cogit corruptam urinam fundere, Virginem vero minime. Suffumigium quoque mulieribus Menstrua provocare dicunt, Epilepsiam detegere, Serpentes fugare et eorum morsum cum cervi medulla sumptum sanare dentesque commotos firmare.

 

Gerades rubicundus ac rutilans lapis est, in opposito solis radios ignitos mittit. Virtus eius est hominem tueri a volatilibus pugnantibus.

 

Gallerica est lapis viridis, pallens ac ni-mis crassus, non iocundus, auro decens, un-
de appellata est.

 

Garammatica Smaragdo similis per transversum lineam albam habens in magica arte multum valet.

 

Gasidana olorini coloris lapis est. Haec quoque gemma concipere dicitur, et intra se partum fateri concussa, quidam putant quod sit Ethyces.

 

Grogius idem quod corallus, nomen vendicat a virtute sistendi Thifones ac fulmina.

 

Glosopetra sive gulosus lapis similis est humanae linguae, unde nomen sumpsit. Dicunt aliqui non in terra nasci, sed deficiente luna a coelo decidere. Magi huic non modicam attribuunt potestatem in arte sua: nam ex eo lunares motus ferunt excitari.

 

Grisoletus idem quod Crisoletus.

 

Garamantides idem quod Sandastros.

 

Galaxia lapis niger intercurrentibus sanguineis aut candidis venis.

 

Galacidem idem quod Amaragdus.

H

Hyena preciosus lapis est dignus custodia, nomen sumens a bestia sui nominis, cum in oculis eius reperiatur. Multorum est colorum. Huius haec est utilitas, si vera narrantur. Ore abluto linguae subiiciatur, statim facit futura praedicere. Quartanam ac podagram gestanti non sinit evenire.

 

Hieracites[44] similis milvi pennae in colore variatus est: nonnulli dicunt nigri coloris, quod idem est quod Gelachides, cum similis sit virtutis. Hamonis aurei coloris lapis existit, inter sacratissimas gemmas connumeratur, cornu arietini effigiem habens. In Aethiopia reperitur; cum in contemplatione quis steterit, omnia divina in mente repraesentare facit.

 

Hormesion aspectu gratissimus, ex igneo ac aureo colore rutilans in extremitatibus, candidam lucem reddens.

 

Horcus lapis quem Alexandrini Catimiam vocant, niger est ac ad terendum facilis. Hinc ingreditur in solidatura argenti.

 

Hysmeri idem quod Smeriglius.

 

Hammochrysos lapis est habens arenas aureas, quadrulas admixtas in eius substantia.

 

I

 

Iacintorum[45] tres esse species decrevit antiquitas: ex fulgore sui nominis vocantur. Nam eorum alii sunt citrini, alii granatici, alii quidem veneti et omnes transparentes sunt: satisque ex sua denominatione cognosci possunt, cum Citrini a colore citri, Granetici a colore floris mali granati, Veneti autem ex caeruleo colore, qui in ore missi aliis frigidiores existunt et hi etiam aquatici dicuntur. Aliqui his aliam speciem addunt et Saphirinos vocant. Omnes tamen russedine ac flaveitate admixta supradictis coloribus participant. Gaudet hic prae aliis lapidibus serenitate, tenebrositate marcescit. Commendantur illi quorum color nec nimis densus nec nimis rarus existit, sed ex utroque temperamento perpetua luce fulgentes sunt neque aequaliter rutilantes. Albertus tamen ponit Saphirinum iacintum principatum obtinere. Qui flavus ac lucidus valde est carens quasi aquositate, et Aethiopicus est. Nonnulli granaticos meliores esse putant qui ignem sustineant et violaceo colore fulgent. Citrini vero parvam rubedinem habent. Omnium vilissimi Eneti seu Cerulei sunt, qui cum tenui sua citrinitate parum russedinis habent. Duritia tamen alios excedunt et vix ab adamante signantur et hi frigidissimi sunt. Aliae vero species caliditatem ac siccitatem in primo gradu habent. Virtute omnes aequales sunt, licet colore differant. Corporis virtutes et maxime cordis vigorant. Tristitiam quidem vanasque suspiciones effugant. Ingenium, gloriam ac divitias augent. A fulgure ac hostibus tutum reddunt. Itinerantibus securitatem praestant, ut nec etiam pestilentiae diversarum regionum nocere eis valeant. Dignosque honores obtinere faciunt et ab Epidimia tutum reddunt. Aristoteles tamen ponit quod praegnantes ad abortum praeparant.

 

Iaspis[46] Graece, Latine viridis, quoniam virides optimi sunt et prae aliis valent, Lapis est colore viridis ut diximus, cum quadam crassitudine habens venas rubeas, cuius quidem multae sunt species. Nam aliqui sunt in densa viriditate translucentes. Sunt et virides guttis sanguineis notati. Alii rubentes ad instar tegulae. Nonnulli non dissimiles porphirino rubeo. Adeo tot coloribus variant quod decem et septem eius species a doctoribus describuntur, et a quibusdam plures. Nam hodiernis temporibus Germania Iaspidum foecundissima est, et tot ac tam diversos mittit quod vanum esset enarrare. Nostra enim est intentio solum de nobilioribus loqui, et ut in principio dixi virides Smaragdi cum venis rubeis reliquis preciosiores sunt et maxime cum sunt cum quadam transparentia; post hos virides clari insecti rubedine; rubei opaci istos sequuntur. Citrini omnibus viliores existunt, aequalis virtutis omnes sunt. Gestatus febrem ac hydropisim fugat, visum clarificat, noxia fantasmata expellit, luxuriam cohibet ac conceptum negat; et maxime viridis cum croceis venis, praegnantibus seu parturientibus auxiliatur; victoriosum, potentem ac gratum gestantem facit. Sed prae aliis virtutibus omnibus speciebus haec imprimis inest, omnem sanguineum fluxum undecumque sit, sistere; debet argento ligari quoniam suas auget virtutes.

 

Iris[47] cristallini coloris lapis est, inventus apud Arabiam in mari Rubro, et hodiernis temporibus in montibus Germaniae apud Rhenum fluvium, habens Sexagonam formam, et durissimus existit. Cum autem pars eius sub radiis solis tenetur et altera in umbra sub tecto in opposito pariete, radios similes iridis coelestis emittit et ob hoc nomen sumpsit.

 

Idaeus[48] colorem ferrugineum habens lapis est: reperitur in Ideo monte Cretae, a quo nomen sumpsit, humani pollicis formam habens.

 

Iscistos seu Iscultos croceus est, inventus in partibus Hispaniae iuxta Gades Herculis: aliqui dicunt quod idem est quod Amantes, cum eiusdem sit virtutis.

 

Indica russi coloris et in attritu purpureum colorem efficit. Altera eiusdem nominis aspectu candida est. A suae inventionis loco nomen sumpsit; cuius virtutis sit non ponitur.

 

Iudaicus a Iudaea dictus est, quod idem est quod Cogolitus.

 

Iovis gemma candida, tenera, non ponderosa.

 

Ion colore violaceo: reperitur apud Indos.

 

Iaguntia, aliqui volunt granatam esse.

 

Ierarchites idem quod Hierarcites.

 

K

 

Kabrates sive Kakabres[49] in colore cristalli cum fusca albedine. Cuius virtus est in reddendo hominem eloquentem, hilarem: praebet honores, benevolentiam et a noxiis casibus defendit. Hydropem quoque curat.

 

Kamam, seu Kakamam, est albus variis coloribus distinctus et a Kaumate dicitur quod incendium importat. Reperitur in locis sulphureis, ac calidis et frequentissime onixae admixtus. Eius determinata virtus nulla est, sed virtutem ex sculpturis seu imaginibus quae in ipso sculptae sunt accipit, de quibus in tertio dicetur.

 

Karabe idem quod Succinum, de quo infra dicetur. Quidam tamen aliquam differentiam ponunt, nec tamen in colore, nec in virtute differunt, sed suffumigium eius magis epilepsiam movet.

 

Kenne in cervorum oculis genitum fore aiunt, in orientalibus partibus, cuius virtus est contra venena.

 

Kimedini Limphatici idem quod Cimedia.

 

Kinocetus non est omnino inutilis, cum daemonia eiciat.

 

L

 

Lichinus seu Lychinites[50] inter ardentes gemmas computatur. Rubeus est et in multis locis generatur. Apud Indios probatissimus. Dicitur lychinus eo quod lucis vigorem excitat ac si accensa esset lucerna. Binae dicuntur esse eius species. Prima ut diximus et ab aliquibus dicitur est remissus carbunculus. Alter vero in purpureum colorem vergit qui calefactus sole aut ex fricatione festucas ad se trahit; durus et difficilis ad sculpendum, et cum eius sculptura in caera imprimitur, in se retinet, ac si bestia morsu raperet. Aliqui dicunt quatuor esse species eius, sed specificatas non reperio.

 

Lyncurius[51] est lapis genitus ex urina lyncis animalis tempore indurata. Reperitur ubi talia animalia commorantur et maxime in partibus Alemaniae. Nam trinas esse species dicunt, quarum una est scintillans ut carbunculus, altera crocea in nigredinem tendens, tertia vero viridis. Virtus est stomachi dolorem compescere, Ictericiam solvere, fluxum sistere ac ad morbum regium valere.

 

Lyncis lapis etiam ex urina animalis sui nominis genitus est. Sed a superioribus differt, et quando sub terra existit mollis est, cum in arido collocatur durescit. Color vero eius albus nigro permixtus ad invicem coeuntes, et dum in terra aut in loco humido retinetur ante suam exsiccationem fungos generat. Cuius lapidis seu fungorum virtus est calculosis sive lapidosis iuvamentum ferre: dolorem stomachi tollit et ventris fluxum compescit atque hyctericam curat.

 

Lippares seu Liparia[52], ad quem sponte sua quasi quondam naturali instinctu animalium omne genus accedit: et nonnulli dicunt habenti hunc lapidem non est necesse ad feras capiendas alia invenire ingenia. Est lapis frequenter inventus in Lybia. Alii dicunt quod eius virtus mirabilis in tuendis animalibus. Nam cum bestia seu fera a canibus ac venatore infestatur, ad hunc lapidem inveniendum festinat accedere tanquam ad protectorem suum ac defensorem. Nam quando tale animal dictum lapidem conspicit, nec canes nec venator videre possunt, quod valde mirabile esset, si ita foret; tamen a doctoribus ponitur et in hoc dictum Plinii credo verissimum, cum dicit quod nullum est tam audax mendacium quod auctoritate careat.

 

Limacie lapis ab animali in cuius capite reperitur nomen sumpsit. Ex capite limaciae absque cortice extrahitur quae in locis humidis ac petrosis commoratur: debet autem extrahi statim visa astricto capite. Est coloris albi ac parum transparentis, parvae magnitudinis similisque frusti humanae unguis; dicunt collo appensum febricitantem liberare.

 

Lacteus lapis ex citrino colore constitutus est, cum in molari cute cum aliquo liquore ducitur in lacteum colorem vertit. Qui si in reumatizatis oculis imponitur humorum cursum prohibet; in principio quoque apoftematum calidorum oculorum valet.

 

Leucoptalmus ex quatuor coloribus ha-bens similitudinem lupini oculi lapis est, unde nomen sumpsit: quidam putant quo idem sit quod obtallius.

 

Lisimacus ex marmorum genere lapis est, habens venas seu guttas aureas.

 

Leucocrisos lapis ex colore viridis intercinctus albis venis: nonnulli speciem Smaragdi esse putant, ut in eius Capitulo habetur.

 

Limoniates lapis viridis est in similitudine Smaragdi, non tamen cum tanta viriditate ac transparentia.

 

Ligurius, ut quibusdam placet, electorio similis est et paleas trahit. Stomachi dolorem placat fluxumque ventris compescit, ictericos sanat, visum acuit et hinc est quod in aliquibus collyriis oculorum a medicis ponitur.

 

Lignites in colore vitri cum quadam pulchritudine suspensus collo pueri a fascinantibus praeservat, et a maleficiis muliercularum quae vulgo striges dicuntur. Alligatus fronti sanguineum fluxum ex naribus compescit, mentis alienationem expellit ac futura praedicere facit.

 

Lepidotes in similitudine squammae piscis lapis existit habens diversos colores. Limphicus lapis magnae virtutis. Exhibitus caducos liberat. Involutus tamen in bissino panno praeservat ab omnibus Ophthalmiae, Faucum, Gulae, Tussis ac Cephalargiae langoribus, non solum praesentibus verum et futuris.

 

Ligdinus lapis est eximii candoris amplitudinem quasi lancis aut crateris non excedens: primo repertus in Arabia. Asia vero corallinum dat non maioris mensurae quam sint bina cubita, ac etiam album in ea reperitur in similitudine Eboris.

 

Lauraces lapides Cephalargiam ac Emigraneam sanant.

 

Lychnitem genus marmoris lucens cum multa albedine.

 

Lazolus lapis ponitur in capitulo Zumemelazoli.

 

Litos idem quod magnes.

 

Leucostyctos idem quod porphirites.

 

Lunarius idem quod Selenites.

 

M

 

Margarita candidarum gemmarum primum locum obtinet, ex coelesti rore genita in quibusdam conchis marinis, ut ab auctoribus habetur. Feruntur hae conchae matutino tempore in certa anni parte imum maris petere aeremque attrahere, ex quo margaritae generantur: et secundum aeris sumpti claritatem, ita et margaritae lucidae ac turbidae generantur. Est enim margarita rotunda ut plurimum et a quibusdam dicitur unio, cum tantum una in qualibet concha reperiatur. Et si ex abundantia aeris assumpti plures in una concha generantur, insimul globatae existunt, ut vidi septem simul globatas, tamen omnes ex opposito luminis suam ostendebant rotunditatem, binae aut ternae multotiens visae sunt, quarum perfectissimus color est argenteus cum quadam limpiditate. Nec eius magnitudo ut a doctoribus habetur excessit unciam. Binae species margaritarum sunt: una orientalis cuius color candidus, ut tersum argentum cum diaphanitate in superficie, et haec perfectior est. Altera vero species occidentalis dicitur, quae ex Britannico mari transportatur, cuius color obtusus est cum quadam albedine vergente in aureum colorem. Orientales omnibus perfectiores sunt, et cum magnae ac rotundae existunt, arte tamen perforantur et interdum a natura non recto ordine et hae viles ac inutiles ad ornamenta: differuntque a non perforatis, et hoc est quod dicitur circa istas: perforatae margaritae perfectiores sunt minoremque habent stipticitatem non perforatis. Cum tantum confortationem intendimus, ridiculum quidem est si dicta celeberrimorum doctorum non sana mente intelligantur. Cum in receptis dicant Margaritarum perforatarum et non perforatarum, et loco perforatarum arte perforatae ponantur, cum solo accidenti et non complexione differant. Unde in errorem devenia-mus et ab insciis differamus. Perforatae margaritae sunt quae diu in conchis steterunt et ipsae evomuerunt ex perfecta eorum maturatione in mari, et longa mora et perfecta maturatione perforantur, et stipticitatem amiserunt, et de his doctores, cum perforatas nominant, intelligunt: et certum est cum hae inutiles ad ornamenta existant, ad nos non transportari. Qui vero recte intelligunt in comparatione margaritas ad gallas adducunt, quoniam non perforatae perforatis stiptitiores sunt. Habent etiam margaritae physicales effectus ultra ornamenti commoditatem: in cibo decoctae quartanam tollunt. Tritae cum lacte et assumptae mortifera ulcera sanant: sic sumptae mirabiliter vocem clarificant. Cor confortant, unde cardiacis ac Sincopizantibus auxilium praestant amo-ventque Epilepsiam. Fluxum ventris sistunt, in febribus pestilentialibus cum zucharo exhibitae adiutorium praestant. Gestantem quoque castum reddunt.

 

Medus[53] a regione sui nominis in qua primo inventus est nomen sumpsit. Lapis est cuius binae sunt species, niger et viridis, sed viridis Medinus dicitur. Niger vero si super molarem cotem viridem cum lacte mulieris solutus fuerit quae masculum pepererit, oculisque imponatur, deperditum visum restaurat. Cum lacte vero ovis quae semel agniculum peperit solutus, podagricos sanat, dolorosis locis linitis. Sumptus per os venenum existit pernitiosum. Hic vero est lapis dictus merito mortis atque salutis dator. Viridis vero qui Medinus dicitur cum felle aliviti nigri, et aliquantisper magnetis ac aquae pluvialis contritus, oculis adhibitus per septem dies visum refovet, ac minima et quasi invisibilia videre facit.

 

Marmor notissimus lapis est, et diversae eius sunt species sumentes nomen a Pro-vinciis seu locis in quibus inveniuntur. Tamen verum marmor laudatissimum apud antiquos est viride, et ex hoc nomen sumpsit: nam marmor Graece, Latine viridis. Non tamen omnes species in lapiciniis locis generantur ac montibus exciduntur. Sed aliquae sparsae sub terra generantur, ut in multis locis huius nostri libelli sermonem fecimus ac faciemus. In praesentiarum vero tantum nomina specierum cum suis coloribus repetemus. Virtutes vero in capitulis propriis reperies. Lacedemonium viride est, ut diximus, omnibus preciosissimum. Augusteum huic succedit, repertum in Aegypto, habens maculas conglobatas in nodum. Ophiteum album ac nigrum cum serpentinis maculis. Purpuritum seu porphiritum ex Aegypto est habens rubeum colorem cum candidis intermicantibus punctis seu globatis lineis. Basamitum ferruginei coloris est, inventum in Aethyopia ac Aegypto, Thebaicum album intercinctum aureis venis seu guttis. Syenitum apud Syenem urbem reperitur. Parium albissimum in insula sui nominis gignitur, Onitheum in Arabiae montibus invenitur: nec alibi putaverunt, sed in Germania maxima quantitas reperitur habens colorem quasi alabastri cum venulis albis. Sunt etiam Lesbium, Corintheum, Caristeum, Numidicum, Luculeum quod in Chio reperitur, Limensum, Eburneum nigrum ab elephante dictum. Carariense a loco, candidum, maculatum rubeis maculis et interdum nigris. Reperitur etiam in multis locis cum diversis ac variis nominibus quod vanum est enarrare, cum in colore ac pulchritudine antedictis assimiletur.

 

Murina ex diversis coloribus insimul iunctis lapis est, ut ex purpureo albo ac igneo cum quadam repercussione intra se, qualem in coelesti arcu aspicimus: apud Parthos reperitur. Putant nonnulli ex humiditate terrae condensata calore solis generari. Virtus eius a doctoribus non ponitur, sed utilis ad vasa fabricanda. Nam Pompeius primo myrrina vasa in Italiam duxit, quae ex pulchritudine sua in maximo precio extiterunt.

 

Mirites colore ac odore mirrhae similis est, confricatus pannis nardi odorem spirat cum suavitate.

 

Malachites[54] ad Smaragdi claritatem quodammodo se protrahit cum crasso vigore absque transparentia, et a malva nomen sumit cum quasi colorem eius habeat. Est lapis mollis, in Arabia invenitur, Cypro ac Persia, differenter tamen: nam Arabicus colorem malvae habet, Cypricus ad glaucedinem tendit, Persicus cum quadam viriditate aereum colorem retinet. Virtus huius est infantes ab adversis casibus tueri, cunasque a noxiis fantasmatibus defendere, ut infantes in omni prosperitate concrescant.

 

Memphitis a civitate sui nominis in qua primo inventus est nomen sumpsit; utilem chirurgis hunc lapidem esse quidam putant, cum stupefactiva sit eius virtus magis opio. Nam in potu sumptus seu cum aceto attritus et linitus quae urenda seu secanda sunt membra, ea sic stupescere facit ut nullum penitus dolorem sentiant.

 

Magnes[55] mirabilis ac incredibilis virtutis est, nisi experientia nos docuisset quae dicturi sumus vana existimarentur: lapis est ferruginei coloris cum caeruleitate quadam, nonnunquam fusci ac diversi coloris. Inventus primo apud Trogloditas in litore Oceani. Quinque magnetis genera a doctoribus demonstrantur, quae colorum ac virtutum sunt diversarum, Aethyopicum, Macedonicum, Antiochenum, Alexandrinum et Asiaticum. Sed summa laus apud antiquos est in Magnete Aethyopico. Nomen ab inventore sumpsit: hodiernis temporibus in multis ac diversis locis reperitur. Aiunt periculosam esse navigationem cum cimbis ferratis in locis generationis, quoniam ratione ferri ibi detinerentur, quod ridiculum esse arbitror. Ut dixi virtus eius est stupenda ac admirabilis, et si apud nos in usu non foret, mendacia quae narrantur putaremus. In attrahendo ferrum animalem quasi virtutem habere videtur, et non solum in attrahendo, sed in imprimendo ei virtutem cum quadam symboleitate. Nam ferrum a magnete tactum ad se alterum trahit, ac si magnes esset; videtur cum adamante disceptare, nam cum adamas ei appropinquatur ferrum non attrahit. Allium quoque eius virtutem alligat. Ex his nullam rationem reddere possumus, cum ignota apud Philosophossit, sed tantum a proprietate occulta provenire aiunt. Tres reperio esse species, una quae tantum ferrum attrahit, altera quae humanam carnem ad se trahit, tertia vero quae Hymmo dicitur, ex una parte trahit ferrum et ex altera fugat, et haec tantum apud nos existit: reliquas vero non vidimus. Ferrum tali modo a se eiicit. Nam tacto ferro ex una parte magnetis trahit, ex opposita eius parte appropinquato fugat, ut experientia docet de acu appenso filo. Periculosa foret navigatio per altum mare sine virtute ac noticia huius lapidis. Cum navigantibus navigationis sit index, quotiens tetris nubibus ipsorum Sidus index latuerit, nescirent quo navigarent. Primi navigantes ignorantes nauticam rotam, eum paleae vel ligno infigebant per transversum et in lancea cum aqua ponebant, ut acus nataret, deinde circunducebant lanci magnetem: acusque eum undique sequitur, quo subtracto quasi quodam naturali motu cuspis acus vertitur in directo sideris arctici Poli. Modo praecognito loco sideris motum suum dirigunt. Moderni cum ingeniosi sint ac inventis addere facile sit, nauticam rotam fabricarunt, in qua non tantum locum Poli arctici, verum omnes coeli partes ac ventos cernere possunt. In magnete hoc mirabile est, quod inest ei virtus omnium partium coeli et secundum partem correspondentem coeli: ipsa magnes tacto ferro facit acum seu rotam nauticam verti ad illam partem coeli, et hoc habetur ab Alberto Magno in libello de magnete ac experientia multotiens vidi. Nonnulli sacrum lapidem vocant et non solum haec admiranda quae diximus, sed plures virtutes summus opifex ei tribuit. Nam gestatus spasmum arthethicum doloremque curat. Hora partus in manu retentus ipsum facilitat. Sumptus tritus cum mulsa purgando solvit hydropisim. Eodemque modo exhibitus vulneribus ex venenato ferro illatis subvenit. Spleneticis sumptus cum succo foeniculi prodest, ac inuncto capite alopeciam curat. Pondus unius danich cum saepo serpentis raahi et succo urticae, si datum fuerit alicui ad portandum, amentem reddit et eum ex gente, patria, habitatione ac regione sua fugat. Adulteratas quoque uxores lapis hic revelat. Nam si latenter capiti dormientis uxoris fuerit in lecto suppositus, si casta est uxor maritum amplectitur, si vero adulterata erit a lecto statim prosilit dormiens quasi coacta horribili foetore. Gestatus autem reconciliat uxores viris ac viros uxoribus. Timores ac suspiciones aufert. Gratiosum, suasorem in sermonibus elegantemque facit. Hic etiam si tritus fuerit et super prunas ardentes per domus angulos aspersus, ut fumus eis evolat in altum, protinus fugient morantes in ea, quia videbitur totam domum corruere; hique ita a fantasmatibus terrentur quod ex domo fugiunt relictis omnibus, et hoc artificio latrones postmodum eorum bona diripiunt ex commoditate fugae dominorum. Fertur a quibusdam ex hoc lapide parietes ac testudinem cuiusdam templi dempto pavimento constructam fuisse, intra quod idolum quoddam ferreum ponderis librarum mille virtute magnetis in aere suspensum erat. Cuius argumentum hoc est, quod si multarum acuum crunae ac cuspides huic lapidi confricatae fuerint, sola adiunctione unius ad alteram poterunt omnes substentata prima duntaxat in aere detineri. Quantum hic lapis ad magicas artes valeat et quod mirabilia facere possimus dimitto, cum alterius sit perscrutationis.

 

Magnasia sive magnosia ex nigro colore in commoditate ad vitrariam artem. Idem quod Alabanticum.

 

Marchasitarum species multae ac diversae sunt varianturque secundum metallorum diversitatem. Nam alia aurea, alia argentea, alia cuprea, alia vero ferrea, et in colore diversificantur secundum speciem metalli cuius est. Alchimistae hoc bene sciunt: ab igne non liquefit, sed per se comburitur. Aliqui lapidem abesteni vocant id est luminis, ideo quia in perdita visione iuvamentum praestat. Nonnulli dicunt vocatum esse lapidem luminis, ex eo quod Calibe percusso ignem excutit et in apta materia ignem accendit.

 

Medeae lapis ex inventione Medeae venefice nomen sumpsit. Habens nigrum colorem cum auratis venis reddensque saporem vini si in aqua teritur cum croceo colore.

 

Morion Cypricus ac Gallicus lapis est nigerrimi coloris cum multa transparentia, aptus ad sepulchra.

 

Mitridax lapis est genitus in Persia qui percussus sole variis coloribus micat.

 

Melites seu melitites lapis est, tusus in aqua mellitum reddit saporem variisque aegritudinibus confert ut a pluribus doctoribus habetur, maxime a Plinio.

 

N

 

Nitrum inter lapides a doctoribus connumeratur, licet non sit ut etiam de multis diximus, in colore salis ac perspicuus est; cuius virtus dissolvendi ac attrahendi est. Artificiose ex salsedine terrae fit ubi bestiae ac homines minxerunt. Quanta sit virtus in bellicis instrumentis notissimum est in propellendo lapides. Nam cum igne incenditur rarefit et dilatatur violenter, unde oppositos et ventositatem prohibentes lapides propellunt. Ab antiquis nunquam compertum est, moderna solertia adinvenit. Ex tribus proportionabiliter iunctis unum quoddam compositum constituerunt, cui nulla vis resistit, cum omnia frangat, ducat, propellat ac destruat.

 

Nicolus bini coloris ex superficie flava cum inferiori nigra, et interdum totus niger lapis est. Putant aliqui quod sit species Calcedonii. Dicunt quod a Graeco nomen sumpsit. Virtus eius est gestantem reddere victoriosum ac gratum populo.

 

Nassonites lapis est sanguinei coloris distinctus seu adumbratus nigris venulis: in Syrtibus reperitur.

 

Nemessitis lapis est optimus quem de ara Nemesiae deae dicunt Athenienses elevari.

 

Nose seu nisus idem quod Alabastrides[56].

 

O

 

Onix[57] lapis est habens colorem humanae unguis: nam onix Graece, Latine unguis. Transparens est et raro per se sola reperitur. Variatur eius species ex varietate colorum cum quo iungitur et a loco in quo reperitur. Aliqui dicunt duas eius species esse, alii vero quinque. Primam quae vera est diximus. Alteram dicunt esse nigerrimi coloris. Tertiam nigram cum venis seu zonis albis et hanc Arabia mittit. India vero dat Onycem subrussum cum venis albis. Quinta est permixta ex colore nigro ac subrusso. Aliqui dicunt verum onycem esse in colore Ametisti, Carbunculi ac Crisoleti, qui colores cum albedine ac nigredine sunt permixti. Hic lapis in somno multa horrenda repraesentat, gestatus rixas ac lites commovet. Pueris salivam auget partumque accelerat. Epileptici collo suspensus casum prohibet. De Onyce hoc mirabile fertur: appositus oculo infirmo sponte sua ut sensata res oculum intrat eumque undique circuit sine molestia, et si quid intus noxii invenit excutit. Humoresque nocivos ac contrarios aequat.

 

Onicinus[58] licet sit gumma ex arbore sui nominis inter lapides annumeratur, et induratur eo modo quo de succino dicetur. In colore albus permixtus modico rubeo; suavem fragat odorem si super pruna ponatur more suffumigii, faciem dealbat ac curat scabiem.

 

Opalus[59] lapis mirabilis aspectu est, cum ex multis ac diversis coloribus fulgentium gemmarum sit compositus, ut puta ex Carbunculo, Amestico, Smaragdo ac multis aliis gemmis cum quadam varietate aequaliter lucenti visuque mirabili. Solum in India reperitur; cuius magnitudo non excedit quantitatem avellanae magnae et in quanto precio apud antiquos fuerit a Plinio habetur libro trigesimo septimo, qui narrat aestimatum fuisse viginti millibus sestertiis. Contra omnes oculorum morbos eius virtus est. Acuit et corroborat visum; non est inconveniens tot virtutes attribuere, cum tot lapidum naturae et coloris se ostendat esse participem.

 

Obtalius sive obtalmius[60] lapis est cuius color a doctoribus non ponitur, licet ali-qui dicant ex multis esse coloribus. Mirabilis est virtutis in praeservando oculos a variis aegritudinibus, gestantis visum acui, circunstantium vero obnubilat ut videre non possint, si cum folio lauri ac sua praecantatione iunctus fuerit et gestetur caute, quod mirabile esset.

 

Orites[61] lapis est cuius tres esse species dicimus. Unus niger rotundam figuram habens. Hic tritus ac mixtus oleo rosaceo perfecte curat ferarum vulnera ac pestiferos morsus et illaesum gestantem servat inter cuncta ferarum genera. Alter orites est virens conspersus albis maculis: hic gestatus resistit adversis casibus. Tertius tenuis ut ferri lamina non crebris guttis obsita. Appensus non sinit mulieres concipere. Si vero praegnantes sunt, abortire facit.

 

Orfanus ex violaceo colore existit: sua pulchritudine ac precio Romani Imperatores in sua corona imposuerunt; in tenebris lucet. Orfanus dicit quia eo tempore unus tantum erat repertu; ab Imperatoribus diligitur, eo quod regales honores servat.

 

Obsius sive Obsianus[62] ex nigro translucentique colore in similitudine vitri lapis est, cum aequatur ac tergitur umbras ac imagines reddit more speculi, et pro decore in parietibus aedificiorum ponitur. In Lybia, Germania ac Italia invenitur.

 

Ostracites[63] lapis est in similitudine Testae ostreae, a qua nomen sumpsit; in usu pumicis ad cutem levigandam habetur; sistere sanguinem virtus eius est si in potu tribuatur. Melleque tritus mamillarum dolores compescit.

 

Ophites[64] ex marmorum genere est ut supra diximus, serpentinas habens maculas unde nomen vendicavit. Binae sunt eius species. Molle, candidum ac nigricans, durum quadam viriditate aspersum croceis maculis. Antiqui ex hoc parietes aedificiorum ornabant. Virtus eius est si collo suspendatur sedare capitis dolores, ac opitulari percussis ex ictibus serpentum. Album vero freneticis ac lethargicis salutem reddere arbitramur: ex Germania habetur et conficiunt ex ipso vasa potatoria. Aliqui ponunt Ophitem esse lapidem ex quo fiunt lebetes: tornatur ac secatur mollitie sua, et in Belgica provincia cum serra faciunt tabulas ad domos tegendas. Igne vero durescit.

 

Ostratias lapis est in similitudine iacinti sed durior, cuius duricies adamanti assimilatur[65].

 

Ophicardelon[66] ex barbarica cognominatione nomen accipit. Niger est, binas lineas albas intercludens.

 

Okitokius[67] lapis est minor quam echitis et ut ipse interius resonat, planus tractu ac cito frangibilis. Virtus: solutus cum succo herbae okimae, et sanguine okiteritis ac uno capite omidis pauloque aquae et repositus in vitreo vase poterit ostentationem virtutis suae facere. Nam si digitos quis intinxerit in hoc unguento tetigeritque quantumcunque fortissimum lignum, metallum vel lapidem, statim eum franget.

 

Onagari idem quod asini lapis. De eo supra narravimus: dicunt quod onager Graece, Latine asinus.

 

Ombria idem quod Ceraunia, de quo supra diximus.

 

Ornicus idem quod Saphirus. Olea ex fulvo nigro viridi ac candido colore lapis est.

 

P

 

Prassius[68] ab herba sui nominis ex quadam similitudine in colore nomen sumit. Dicunt Prassium esse domum Smaragdi. In Aethyopia gigni tradunt apud Nilum fluvium. Tres sunt eius species: una ut dixi est viridis cum crassedine, transparens, non clara. Altera viridis compressa sanguineis guttis. Tertia viridis, lineata albis connexis seu Calcedoniis notis, virtutis non modicae existit: visum confortat ac omnes virtutes smaragdi habet, sed diminute.

 

Panthera[69] lapis est qui etiam Evantus dicitur, habens varios colores mixtos in uno corpore ad similitudinem animalis sui nominis: ex colorum varietate nomen vendicavit. Habet tandem talis lapis in se quasdam nigras, rubeas, pallentes, virides, roseas ac purpureas notas. In Media regione reperitur. Hunc quidem oriente Sole si inspexeris, in omnibus actibus illius diei victor eris. Dicunt etiam tot varias habere virtutes quot lapidum mixturam habet: nam quilibet lapis dat ei suam virtutem.

 

Pontica gemma est livore perlucida. Tres eius species magis notas reperio et a Ponto nomen sumit, cum ibi reperiatur, ac etiam ex eius aquae similitudine, habens cum ipsa caeruleitate rubentes stellas, seu aspersa est guttis sanguineis. Altera aureis stigmatibus micat. Tertia vero lineata longis lineis rubeis admixtis cum caeruleo. Dicitur per eum interrogari ac fugari daemonem, et cogi ut petenti det responsa.

 

Peantes seu Peantides[70], ut nonnulli dicunt, lapis est habens sexum foemineum, cum certo tempore concipiat ac sibi si-milem pariat; et licet ab aliquibus hoc scriptum sit, mihi non placet, sed potius credo tales in errorem cecidisse ex antiquorum verbis male intellectis. Cum enim dicant talem lapidem esse foeminei sexus, non intelligunt quod lapis iste concipiat, sed ex sua virtute praebendo mulieribus concipiendi ac pariendi auxilium: quae istarum opinionum verior sit consideranti dimitto; reperitur in Macedonia. Color huius lapidis est ut aqua frigore congelata. Pyrites a Pyr quod est ignis et a vulgo

 

Focarius lapis appellatur: nam cum calibe percutitur ignem emittit. Ab aliquibus vero dicitur Ypestionus i. Vulcanus. Unde largo vocabulo omnes lapides mittentes ignem Pyrites dici possunt. Marchasita etiam ex ignis productione dicitur Pyrites. Corallus quoque ex intensa rubedine ab aliquibus Pyrites dicitur. Verus pyrites est qui ex celeri ictu ignem praebet, fulvi coloris, obtusus nimis et spissus assidua maris percussione expoliatus admodum et incultus ut tegula. Dioscorides autem ponit aeris colorem habere qui tritus ac digitis astrictus stringentis dextram adurit. Invenitur autem in multis locis. Ad multa medicinalia valere dicitur et maxime in oculorum aegritudinibus ac in multis aliis, ut a doctoribus habetur. Phrygius a provincia sui nominis in qua primo repertus est nomen sumpsit. In Cypro etiam reperitur. Cuius color pallidus ac mediocriter gravis ut gleba punica: qui ter calefactus vinoque perfusus rubescit et ad tingendos pannos utilis existit. In triplici specie esse invenimus. Unam iam diximus. Altera similis est aeri usto et est faex aeris. Tertia licet non vera sit, quia artificialis est et fit ex pyrite per calcinationem in fornace usque quo sanguineum colorem acquirat, tamen in specie Phrigii computatur. Stiptica est virtus eius et excrescentes carnes in vulneribus aequat. Pascentia ac maligna ulcera curat oculorumque fluores compescit.

 

Prophirites[71] lapis est obtusus, ponderosus ac durissimus, rubei coloris, distinctus variis notulis albis, quem superius in capitulo Marmorum diximus, cum eius sit species: in usu aedificiorum apud antiquos multum erat.

 

Podros ex candentibus gemmis est, qui candore suo principatum obtinet dempta margarita.

 

Panconus Cristallinum colorem habet, cuius magnitudo digitum non excedit, oblongam habens figuram: differt tamen a cristallo quia angulis caret.

 

Punicus: binae species huius lapidis sunt, in insulis Aeoliis reperitur: qui candidus est perfectior existit ac ponderosus. Vis eius in medicinis multum valet. Nam ustus, lavatus ac exsiccatus maxime oculis confert. Ulcera purgat ac cicatrices replet ebrietatique resistit, si ante vini potum sumatur. Praeconissus lapis in colore quasi totus saphirinus, obtusus tamen et compressus Calcedonicis notis delectans oculos ex iucunditate sui ornatus.

 

Pavonius lapis: qui datus in potu cum modico sudore cogit in incendium amoris illius cuius est sudor.

 

Pumex omnibus notus lapis est, porosus ac levissimus et tener. Est autem plerumque lapis alchimicus, nonnunquam physicus, scriptoribus quoque non inutilis.

 

Paragonius duplex est, niger ac aureus; nigro utuntur ad metallorum cognitionem, ut sciunt aurifices cum in eo metalla ducunt. Pheonicites lapis est in similitudine ac colore glandis. Philoginos idem quod Crisites.

 

Q

 

Quirinus sive quirus[72] praestigiosus lapis est inventus in nido upupae. Virtus eius est, si super pectus dormientis quis posuerit, cogit scelera revelare.

 

Quaidros[73] idem quod vulturis, de quo infra.

 

R

 

Radaim[74] lapis est niger ac translucens. Invenitur in capite galli, quamvis aliqui dicant in capite Gatti maris ut supra diximus Capitulo Doriatides. Cum exciditur subito et ponitur ut formicae carnem edant, consumpta carne reperitur. Gratiam ac honores gestanti praebet et ad imperandum iuvat.

 

Ranius, Rabri, Rami, Synonima. Idem quod Bolus Armenus secundum aliquos, sed a Bolo Armeno videtur differre cum sublividus sit color huius et in album vergat cum luciditate. Ponderosus existit: virtus huius est veneno resistere ut bolus Armenus.

 

Rubinus[75] species est carbunculi ut diximus, nec ab eo differt nisi quantitate, ac similis virtutis est: cuius duae sunt species. Una de qua diximus, altera vero obscurior ac quasi nullius precii.

 

S

 

Saphirus[76] lapis est colorem habens flavum aut caelestem perspicuum ad instar purissimi azuri, et quanto intensior cum flaveitate ac transparentia tanto perfectior. At ille preciosior existit, qui percussus sole, fulgorem quasi ardentem emittit, et nunquam quantumcunque imago minima sit, in eo ostenditur. Circa Syrtes Libycas reperitur. Sed Indici meliores sunt. Nonnulli gemmam gemmarum venustate, coloris ratione appellarunt, sed aliqui non a colore, sed a virtute hoc nomen vendicare aiunt. Corpus vegetat coloremque bonum praebet; libidinis ardorem refrigerat et castum ac pudicum reddit sudoremque nimium compescit. Oculorum sordes et frontis dolores tollit. Tortiones ventris cum lacte potatus sedat. Pacificum, amabilem, pium, devotum, gestantem reddit, ac animam in bonis operibus firmat. Fraudes detegit. Terrores expellit. Ad artes quoque magicas multum deservit. Necromanciae quoque operibus summam praestare dicitur efficaciam. Antraces solo tactu liberat. Tactis oculis in variolarum adventu illaesos conservat. Smaragdorum quidem plura sunt genera, sed Scythici inter omnes principatum obtinent. Adeo illorum viriditas est intensa, ut non modo subdita cuiquam lumini aut solaribus radiis non hebetetur, sed potius omnem vigorem superans vicinum aerem viriditate sua inficiat, et ex hoc denominatur. Nam omne intense viride Smaragdus dici potest. Duodecim species a lapidariis reperio esse descriptas. Sed ut diximus Scythici preciosiores ac nobiliores reliquis sunt, Brittannii subsequuntur, Aegyptii, Hermici, Persici et qui in mineris aeris inveniuntur. Hi tamen omnes transparentes, sed in densitate viriditatis differunt. Et adeo est delectabilis eorum color ut fere nulla sit gemma oculis gratior refectio. Et cum est aequata eius facies more speculi imagines reddit. Fertur Neronem Caesarem Smaragdum habuisse mirae magnitudinis in quo gladiatorum pugnas spectabat. Sunt reliquae eorum species diversorum colorum ac notulis vitiatae, quae cacosmaragdi appellantur: quae cum praedictis duodenarium numerum complent. Sed tamen sex species supra nominatae in praedictis existunt, nec eorum magnitudo est maxima sicut cacosmaragdorum, ut a Plinio habetur de obelisco quinquaginta cubitorum in altitudine. In altitudine ex una quatuor cubitorum, ex altera duorum in delubro Iovis apud regem Babiloniae ex quatuor smaragdis fuisse. Theophrastus narrat vidisse Smaragdum quantitatis cubitorum quatuor. Fertur etiam Romae fuisse quempiam magnum in templo Herculis. Sed ut diximus perfectorum non magna est quantitas. Est autem smaragdorum forma, ne eorum vitia tegantur planta in superficie, ut color aequaliter fulgeat ac imagines imprimantur. Commodus est hic lapis illis qui castitatem diligunt, cum coitum non substineat, in virginis defloratione si gestetur frangitur ut Albertus refert. Lasciviae motus compescit, substantiam auget. Daemonicas illusiones ac tempestates avertit. Emitriteum sanat. Placabilem hominibus reddit. Epilepsiae casibus obsistit. Memoriam acuit et vim dat Rhetoricis persuasionibus, ac commodus est eis quorum sollicitudo est in futurorum praecognitionibus. Visum defatigatum ex intuitu restaurat ac conservat. Venenosis morsibus et maxime canis rabidi, leprosis, calculosis ac venenatis si tritus sumatur maximum remedium est.

 

Succinum[77] ex Gagatis specie ut ante diximus, licet gummi sit: pulchritudine sua ac antiquorum usu inter gemmas annumeratur. Est ergo flavus translucens habens in se quandam caeruleitatem cum croceitate; et quantum apud antiquos in precio fuerit a Plinio habetur. Fertur esse gummi arboris sui nominis habentis pini similitudinem. Constat autem non esse gummi populi ut ex fabula Phaetontis a Poetis ponitur. Eius inventio in multis locis est ut in Dacia, Anglia, Britannia. Sed maxime abundat iuxta littus Oceani spectans Aquilonem ex opposito Gessariae insulae, quod idem apud Theutonicos Succinaria insula. Densatur gummi hoc sole, rigore ac temporis diuturnitate. Sed cum multotiens cernimus inclusa esse aliqua parva animalia, festucas, et aliquando deceptores mollificant Succinum et includunt aliquid extraneum. Cum in arboribus hoc gummi induratum existit, conquassatis arboribus ex ventorum flatu, cum propinquae sint mari, in eo cadit. Ibique magis induratur ac splendidior efficitur, demum maritimis tempestatibus in littora propellitur ac retibus capitur. Et quemadmodum magnes ferrum attrahit, ita et Succinum paleas supercalefactum ex confricatione panni. Virtutes Succini eaedem sunt ut Gagatis, sed potentiora ac plura iuvamenta ei insunt. Ex natura fluxum ventris inhibet. Omnibus gulae aegritudinibus remedium efficax est: ut has evitarent antiqui aegritudiines, mulieribus ac infantibus monilia ex Succino gestare praecipiebant. Veneno quoque resistit; si supra sinistram mamillam soporatae uxoris positum fuerit, perpetrata mala confiteri facit. Exhibitus urinam provocat, menstrua accelerat partumque facilitat. Commotos dentes confirmat. Ex eius suffumigio venenosa fugantur; si detegere volumus an mulier corrupta sit, per triduum in aqua mergatur eique exhibeatur: nam si corrupta fuerit statim eam mingere cogit.

 

Sardius sive Sarda[78] inter ardentes gem-mas annumeratur. Vilissimus, tamen in usu apud antiquos frequentissimus. Est rubei coloris sanguinei, obscurior tamen et obtusior Cornelio ac si pervietas ingrederetur in rubeam terram. Sextum quoque habet quoad coloris distinctionem. Cum apud Sardos primo inventus sit, ab ipsis nomen accepit. Quinque ex eo annumerantur species. Omnes tamen Babilonicus excedit. Indicus succedit, demum Arabicus, Aegyptius et ultimo Cypricus. In pluribus quidem locis ubi saxa excidunt, tanquam cor in medio existens reperitur ut in Paro insula. Mares foeminis excitatius fulgent: nam foeminae pinguiores sunt et crassius nitent. Onycem alligat, nam eo praesente nocere non potest. Non sinit videre timorosa in somno. Divitias auget. Hilaritatem inducit. Ingenium acuit. Sanguineum fluxum compescit ac inimicos superare facit. Quidam putant Sardium esse Cornelium, quod falsum est.

 

Sardonix sive Sardonius[79] compositus lapis est ex Sardio et onyce plerumque etiam Calcedonio, nonnunquam vero distinctus tribus coloribus, nigro, Calcedonio, et Sardio, et quanto magis colores distincti sunt tanto Sardonix melior existit. Olim apud antiquos Romanos in precio erat. Virtus eius est compescere lascivos motus, hilarem ac amabilem reddere. In sigillis conficiendis optimus, cum cerae tenax non sit.

 

Selenites, Sirites, Siderites[80], synonima eiusdem lapidis sunt. Lapis est quem quidam dicunt esse translucidum in candido mellinoque fulgore, continentemque lunae imaginem seu nebulosae stellae. Rutilat in obscuro et a loco inventionis nomen sumpsit. Variae huius lapidis species a doctoribus positae sunt. Primam iam narravimus. Aliam in capitulo Celonites diximus, cum ex hac specie putent. Persici vero aemuli sunt in sua viriditate iaspidis servantesque tempora lunaris motus, et tanquam damnis coelestibus anxius crescente seu decrescente luna minuitur, ac crescit color. Hic potentissimus est in reconciliatione amoris. Toto quoque tempore crescentis lunae pthisicos iuvat. Decrescente vero miros effectus exhibet: nam evenientia praedicere facit. In ore immisso lato prius aquae, futura negocia cogitantur fieri debeant an non. Si fieri debent, adeo in mente figuntur quod oblivisci non possumus. Si vero non, a corde cito evanescunt.

 

Samius[81] lapis est dictus ab insula sui nominis, ab inventione prima ex quo artifices aurum tergunt: est albus, gravis ac frangibilis. Virtus eius est vertiginem ac mentis alienationem sedare. Si vero potu sumatur, abortum prohibet; si in sinistra geratur, ad antiquas oculorum lachrymas sistendas ac etiam ad alias ipsorum aegritudines iuvat, si cum lacte teratur ac oculis imponatur.

 

Smirillus[82] lima ac serpens est omnium rerum dempto adamante, omnia consumit ac corrodit. Est lapis ferruginei coloris ac durissimus: in multis ac diversis locis invenitur. Ad secandos ac aequandos lapides et ad arma tergenda in usu existit.

 

Syrius a Syria dictus lapis est; nam dum integer est, aquis non mergitur. Comminutus vero fundum petit. Huius effectus causa est cum in se inclusum aerem retineat, aeris levitate natat fractoque lapide evanescit aer et inde submergitur remanente tantum lapidis gravitate.

 

Solis gemma candentis coloris est, habens similitudinem berilli et cum subiicitur solaribus radiis in orbem fulgentes spargit radios, et ob hoc nomen traxit; lapis est mirae virtutis contra potum lethiferi veneni.

 

Sagada sive Sadda[83] coloris prassii lapis est, cui tanta circa rates affectio, ut ex profundo maris sursum se iaculetur et rati tenaciter adhaereat, ut nisi abrasa parte ligni cui adhaeret vix ab ea possit evelli.

 

Sandastros sive Sadasius[84] lapis est igneae claritatis, aureis quasi guttis aspersus, qua stellae videntur; et quanto magis stellatus seu guttarum numerum maiorem continet quae intus micant tanto preciosior habetur. Annumeratus est in numero ardentium gemmarum. Nomen vero a loco primae inventionis sumpsit. Arabia quoque gignit; in Caldeorum cerimoniis in usu habetur. Mas ac foemina ex eis datur et colore dignoscitur. Nam blandior foeminis est flamma, Masculis vero fulvior ac austerior.

 

Sarcofagus[85] lapis ex quo antiqui monumenta construebant et ex effectu nomen sumpsit. Nam Sarcos Graece arcam sonat, fagos comedere, unde Sarcofagus arca devorans corpora. Nam humanum corpus intus locatum devorat demptis dentibus in quadraginta diebus, adeo quod nihil apparet. Postmodum non tantum ex illo lapide constructa, verum omnia monumenta lapidea Sarcofaga vocata sunt: vivente quoque homine si hic lapis carni alligetur, vim habet corrodendi eam.

 

Sifinus cineritius in colore non durus lapis est, ad coquinariam artem commodus, ex quo lebetes fiunt: perunctus oleo in igne durescit et denigratur.

 

Siderites[86] lapis non dissimilis a colore ferri, virtute eius si quo modo in maleficiis inferatur, discordias excitat.

 

Stuxites lapis contentus modico decore. Virtute vero non modica, nam tritus et latenter datus in cibo cum Satyrione magnam virgae dat tensionem, suspensus collo digestionem bonam facit ac coeundi desiderium.

 

Samothratia lapis est nigri coloris ac levis in similitudine ligni usti: ab insula sui nominis dicta est. Reperitur etiam in montibus nostris inter Fanum et Pisaurum sub Catigliani monte: nam sub monte est vena nigra in qua hi lapides continentur, et cum in igne ponuntur odorem aspalti reddunt; in passionibus matricis eius suffumigium valet.

 

Spinella ex ardentibus gemmis est ut in capitulo Carbunculi diximus, cuius color est apertior ac clarior colore rubini: sed virtute similis est ei et a quibusdam dicitur Rubith.

 

Sanguineus lapis idem quod Ematites.

 

Senochitem idem quod Galatides.

 

Spongus lapis idem quod Cysteolithos.

 

Sedeneg idem quod Ematites.

 

Sirites idem quod Saphirus.

 

Specularis lapis idem quod Phengites.

 

Sanctus lapis idem quod Saphirus.

 

Sarda idem quod.

 

Sinodontides idem quod Corvina.

 

T

 

Topatius sive Topasion[87] exurentium cum glaucedine gemmarum splendidissimus ac egregius lapis est. Cuius binae sunt species. Una flavi coloris ad aureum vergens cum aliqua viriditate: haec orientalis est et limam contemnit ac reliquis preciosior. Altera vero occidentalis ante dicto viridior habens remissum colorem auri usuque consumitur et a lima patitur, viliorque existit et haec species aliqui putant quod sit Crysopteron. Inventio huius lapidis primo fuit in insula Arabiae, Chitis dicta. Nam cum Trogloditae praedones huc pulsi a tempestate maris victu carerent, dum herbas ac radices pro victu effoderent, hunc lapidem invenerunt et ab ipsa inquisitione vendicavit nomen: nam Topasion lingua Arabica idem quod inquisitio. Plinius vero his contrariatur de impositione nominis. Refert quod primo inventus est in insula Rubi maris distante a littore per trecenta stadia, cum naturaliter proclivis sit et vaporibus semper caliginosa a navigantibus quaeritur cum visione careant, et sic ab hac inquisitione Topazin nomen sumpsit. Fertur Ptolomeum Philadelphum habuisse Topatium trium cubitorum. Dicunt ferventes undas cito tepescere si iactus in eis Topatius fuerit, et ex hac tepescentia dicunt lascivos motus frenari; noxios ac freneticos motus sanat, Haemorroidas mundat, Lunaticam passionem curat ac avertit, Divitias auget. Iram ac tristitiam sedat. Subitaneamque avertit mortem, sanguis a vulnere fluens stringitur si super alligetur, et gestantem principum gratiam acquirere facit.

 

Turchion sive Turquesia[88] lapis flavus in album vergens ac si lac pertransiret in flavum colorem, visui tamen placidissimus a regione nomen vendicavit. Est enim vulgaris opinio equitantibus utilem esse, ut quam diu secum habuerit equitans, equus eius nunquam sessorem fatiget, illaesumque equitantem a casu reddat. Aspectu visum corroborat; ab extrinsecis ac nocivis casibus gestantem tueri dicunt.

 

Trachius[89] lapis est cuius binae sunt species: Niger sonorus et alter quasi viridis, non translucens.

 

Thirsitis[90] corallo similis est: ferunt si in potu sumatur somnum inducere.

 

Talc Alchimicus lapis est, lucidus, luminosus in colore argenti et ex eo per sublimationem fit venenum pessimum.

 

Tartis lapis in colore pulcherrimus pavoni similis est, generosus ac visu gratissimus, non minus virtute quam aspectu.

 

Tegolitus[91] idem quod Cogolites.

 

Trapendanus species Piritis.

 

Telitos idem quod Tegolitus.

 

V

 

Varach[92] irreperibilis lapis est apud nos, virtutem habens compescendi omnem fluxum, loco cuius medici ponunt draconis sanguinem.

 

Vernix sive Armenicus lapis est, cuius virtus dicitur praestare iuvamentum Melancolicis, Spleneticis, Hepaticis et ad cardiacam quoque passionem subvenit.

 

Veientana Italica nomen a loco sumens. Reperitur etiam in multis aliis locis et ab his cognomen sumit. Niger lapis est cum lineis ac notulis candentibus.

 

Vulturis lapis ab ave sui nominis dictus est, capite repente abscisso in cerebro reperitur. Gestantibus corporis sanitatem inducit. Mulieribus vero ubera lacte replet. Petita ab impetrantibus in effectum deducit.

 

Virites idem quod Pyrites[93].

 

Vatrachius[94] idem quod Ranius.

 

Unio idem quod margarita.

 

X

 

Xiphinos idem quod Saphirus.

 

Y

 

Yecticos lapis sanguineum colorem habens, durus ac obscurus, et in usu parangoni ad metalla discernenda ab aliquibus habetur.

 

Ydrinus et ab aliquibus serpentinus dicitur, reumatizantibus compatitur et ab omni nimia humiditate humanum corpus curat. Hydropicorum corpora ad pristinum statum reducuntur si per tres horas cum eo in sole steterint: nam foetentissimam aquam per sudorem emittent. Dicunt caute utendum esse, quoniam non solum extraneam humiditatem, verum etiam naturalem et complantatam ex naturali humido extrahit, venenosos vermes fugat ac eorum morsibus remedium praestat. Sumptum vero dicunt lapidem vesicae frangere.

 

Ysoberillus[95] species berilli.

 

Z

 

Zumemellazuli sive Zemech, Latine vero lapis lazuli[96]. Color huius lapidis flavus in colore coeli cum in maxima serenitate existit, non transparens aureisque crepusculis nitet, ac ignem sustinet, et a sua pulchritudine coelestis lapis sive stellatus lapis dicitur; praeparatus ut medici ponunt melancolicas curat aegritudines. Ex eo quoque fit color vocatus azurrum ultramarinum.

 

Zarites similitudinem coloris vitri habet. Ferunt sanguinem sistere si collo appensus est, ac mentis alienationem.

 

Ziazaa a loco nomen sumpsit, ex albo, nigro, multis aliisque coloribus simul permixtis, adeo quod nullus in sinceritate sua permanet; litigiosum gestantem efficit ac terribilia in somno videre facit.

 

Zmilaces seu zmilanthis[97] marmorei coloris cum glauco lapis est, invenitur in Euphrate, in medio habens quasi pupillam glauci coloris.

 

Zoronysios in Indo flumine ferunt inveniri, magorum gemmam esse narrant. Et sic finem huic secundo libro imponimus.

 

 

 



[1] Ruska, J., Das Steinbuch des Aristoteles, Heidelberg, 1912.

[2] V. Rose, „Aristoteles De lapidibus und Arnoldus Saxo“, ZfdA 18 (1875) S. 321-455.

[3] adamans, elmos, dyamas ; all. adamant ; adamast, ademaster. Variétés : indicus, arabicus, cenchros, macedonius, cyprius, siderites, anancites ; all. dîamant, dîemant. Est aussi appelé anachitis (pierre de nécessité) et amantites..

[4] agates, chates, achaten, achades, agathan, agates ; fr. acates, achate ; all. achâtes, ekates, aytstein, aghetstein, augstein, agstein, achtstein, achtsten, ioachat, aghaed, achalat. Variétés : iaspachates, cerachates, zmaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, aethachates, coralloachates.

[5] alectoria, alectorius, alecterius, alectrio, alecturio ; electia, electoria ; fr. al(l)ectoire, allectorie.

[6] androdianta, andromanda, androma, androdamanta, androdamatus, androdragma, andromans, andradamans, andradamatus, antrodiamanta, andordramanta, adrodamanta, andradans, andravnias, anhetion, ; fr. : androdragme ; anthrodragme, amaradama ; all. : antrodrâgmâ, andromant ; ar. : elendhermon.

[7] Astrios, astriotes, astrioten, astrites, asirites.

[8] mha. Almenden, almantin, alimendin, almechin, almandreü.

[9] asbeston, asbestus, asbostus, aspectus, aspecus, albestus, arbestos, abestos, abesios, absectos, besteon, bestion ; fr. : abestos, ebesto, asbeste ; all. abestô,bestîôn ; esp. Asençio.

[10] alabastritis.

[11] nom donné à deux pierres blanches et tendant vers le jaune, rondes ou oblongues, que l’on trouve chez l’âne sylvestre, l’une dans la tête, appelée cephalicus, l’autre dans la mâchoire, nommée maxillaris. La première guérit les céphalées si on la pose sur sa tête, ainsi que l’épilepsie.

[12] arabicos, arabicus, arabios.

[13] antipathites, antipathiten.

[14] cf. ostracites.

[15] Anancites, anancitis, anancitidæ ; amathitis, anachitis, amantites ; fr. anatida.

[16] Androdamas, andromanda, androdamanta, androdamatus, androdragma, andromans, andradamas, andradamatus, antrodiamanta, andordramanta, adrodamanta, andradans, andravnias ; fr. androdragme, anthrodragme ; all. Antrodrâgmâ ; ar. Elendhermon.

[17] Balascius, balascus, balagius, balaustus, ; all. Balas, balax, paleis.

[18] berullus, beryllos, berullios, barillus ; fr. beril, bericle ; all. beril, bril, parill, barellin, perlin ; ar. zebardjad. Pline 37, 76 sq. ; Damigéron 35 ; Marbode 12 ; Barthélemy l’Anglais XVI, 21 ; Vincent de Beauvais VIII, 28 & 45 ; Thomas de Cantimpré XIV, 11 ; Albert le Grand II, 2, 12.

[19] Brontea, brontia.

[20] carbunculum, carbun ; synonymes : anthrax, rubith ; fr. scherbuncle, escarboucle, charboucle, charbucle ; all. carbunkelstein, carfunkelstein, kerbunkel, klarfunckels, clarfingkels. Synonymes : anthrax, rubith.

[21] chalconeus, calcedonius, calcydonius, carchedonia, carcedonius, carchedonia, calidi ; fr. calcedonie, calcidoine, calcedoine ; all. kalcedonius, kastedonius, calcedonie, calcidôn, kalcosam, dakasam.

[22] chelidonius, celidonia, celidonius ; celydonius, gorgia ; fr. celidoine, celidone ; all. celidonie.

[23] Corallis, curallis, corallium, curallium ; autre nom : gorgonios ; all. coralle, korall, grallen, corel.

[24] Cornelio, corneleus; corneolus ; fr. corneole, cornel(l)ine, cornil ; all. corneol, cornîol, corniel, sorniol, kermel, carinel, carniol.

[25] crystallus, chrystallus, cristallus ; fr. cristal ; all. Cristallar, elicina.

[26] chrysoprasos, crysoprassius, crysoprasso, crysoparo, crysopresso, crysoprasios, crysiopilus, chrysoptasius, crisoprasion ; fr. crisopras, crisoparse, crisopasse.

[27] chrysolitheos, crisolitus, chrisolicotus, cosolitus, crisoritus ; fr. : grisolite, crisolite, grisolythe ; all. crisolit, krisolit, crisolte.

[28] chelonites, celonite, cenolite, celontes, celiconites, celidanius ; fr. c(h)elonite, ceronite ; all. celidôn, sneckenstain.

[29] tegolithus, cegolitus, gegolitus, gocolitus ; all. Cegôlitus.

[30] ceraunia, ceraunium, ceramus, ceraureus, keraunius, ceraunites, betannus ; fr. ceraunus, ceraune ; all. cerâun, cirion, donrstein.

[31] Nom de deux pierres : 1/ le nom désigne deux pierres que l’on trouve dans la tête du poisson du même nom, blanches, opaques et gibbeuses ; 2/ pierre rouge ayant pour origine un œuf de corbeau durcit après les calendes d’avril.

[32] Cinaedia; cynaedia, cinedies, chimedia.

[33]Chalcophthongos,chalcophonus, chalcofanus, calcophanes, calcophanos, calthofanus, calthosanus, calthosamus, chatophonus, chatophonus, calleoponos, galcophon, chalcofthongos, chalcoptongos, chalcofungos, calofanos, chelconphongos ; fr. calcofoine, alcaferne, alcarferne, aleaferne ; all. Calcofôn.

[34] Catochitis

[35] Diadochos, diadochon, diadocos, diadocus, dyadochus, dyadocho, dyadotos, dyacodes ; fr. diacodos, diadocode ; all. dîadochîo.

[36] dracontitis, dracontites, dracontias, dracontia, drachonitis, drachontos, draconius, dentrites, obsianus ; all. drachenstain.

[37] Heliotropium, heliotropia, heliotropius, heliotropio, elitropia, eliotropia, elytropia, eleutropius, elentropio, eleytropius ; fr. eleütropius ; all. elitrôpîe, eljotrôpîâ, aldropi ; fr. elyotrope ; all. Alotropie, aldropy, latroe, abotropy, alotroppyge, Sunnenwendel ; esp. elcutropia.

[38] haematites, haemathites, aematitis, ematites, emathites, emathytes ; fr. ematite, amatiste ; all. ematîtes, blotsten.

[39] enhygros, enydros, enaydros, enoteos, enidros, elidros, erudros, exidros ; fr. enidros, enidre ; esp. endios.

[40] epistutes.

[41] Identique à Execonthalitus

[42] galactites, galacites, galoctides, galaticis, galatida, galaritides, galatrides, galacites, gelacitas, gilactites, galacteus ; fr. galactide(s), gagatride, gaglatride ; all. galactîdâ. Autres noms : anactites (sans colère), leucogaea, leucographitis, galbanites, lethargus (letheus), craterites, synechitis.

[43] gagates ; fr. jaiet, jayet, gaiet, gaiès, galgate ; all. gagâtes, aitstain, prennstain, bernsen, perlstain, permel.

[44] hieraticis, geracites, geraciten, geranites ; yrachiten, jerachites ; fr. gerachite ; all. Jerachîtes, geraite, meraîte, serate, berate, erutes.

[45] iacinctus, jacintus, jacinthus ; fr. jagunce, jacinte, jacincte ; all. jâchant ; all. jacint, iacinkcht ; ar. iacôt ; hebr. Odem.

[46] fr. jaspe, jaispe ; all. jaspîs, jaspe, jaspant.

[47] yris, yrim, irim, iritis, virites, jyrim, hirritis, hirricis, inris, tride ; fr. yris, hyrum ; all. îrîs, regenpogen.

[48] Cf. Pline, Hist. Nat. 37,170.

[49] chabrates, karabrattes.

[50] licnis, lychynes, lychynis, lychynites, lychnites, lychius, lichinis, lygdinus ; fr. letite.

[51] Lyncurium, lingurius, lyngurus, lynnerius, lyncis, ligirius, ligius, ligirium, lygurius, ligurius, ligurgis, lyneum, liceum, linceum, luncu, lincuriarum ; liguros ; lincis ; fr. ligor, licor, ligure, ligurie ; all. ligur, ligûrîus, luhsstain ; hebr ; leschem;.

[52] Liparea, lyparea, lupparea, li(p)paria, lipparea, lipparis, litarea, leparaios ; fr. liparée, lyparie ; all. lipparêâ.

[53] Media, medea, medius, medo, medos, fedus ; fr. mede ; all. mêdus.

[54] Molochitis, molochites, melochides, melochites, malachites, melonites ; fr. melochite, melocite, malaquite, malachite ; all. melochîtes ; ar. eidhenegi, dhaneg, cimetît.

[55] magnetis, magnessa,magniten, qini ; fr. magnete, manete ; all. : magnet, magnat, mangnât, mannet, nadilstein ; ar. elbeneg, mâgnatas, mânatas, magnatim.

[56] Selon Vincent de Beauvais, Spec. nat. VIII, 49, le nose est un autre nom du borax, i.e. crapaudine.

[57] Onyx, fr. onix, oniche, onicle ; hebr. leschem ; ar. lesen, elgesha, elgeysa, goza, gahza, dschaza, aliarzaha.

[58] onicilus, enichinus, enicius, onichus ; all. onichin, onich.

[59] Identique à l’obtalius.

[60] apalius, oppalius, oprallius, oppallius, optalius, optallion, ophtalius, ophtalmius, ostolamus, ostolanus, oltamius,astamus, ostenius, ostomus, ostola : fr. optal, obtalmius, optal(l)ie ; all. optallîes, ostolan, openkas, optalias.

[61] Oritis, orithes, ortites ; fr. oryte, orite, oriste ; all. Orîtes, orate, grîte, aristes, onides, enites, elyte.

[62] Opsiana, obsiana, obsidius, oprianus.

[63] Ostracias, ostracea, ostrateas, ostretea, ostracitis, ostracitin, ostraciten, osiracitim, ostrachitis, ostritis : ostriditis, ostracitis

[64] ophietis.

[65] Cf. supra ostracites.

[66] Ophicardelos, oficardelos, opphicardelos, opycardelos. Cf. Pline 37, 177.

[67] Emprunt aux Cyranides, éd. Delatte, p. 92.

[68] prasitis, praxus ; fr. prasme ; all. prasem, brasem.

[69] Panchrus, panchrous, panchrodus, pateron, pantheron, panteros. Panchrus a été déformé en panthera. Autre nom : taonites.

[70] paeanides, peantes, paeanitides, peanites, paonites, peanita, peanitus, peonites ; fr. peanite, peaniste ; all. pêanîtes.

[71] Porphyrites.

[72] quiritia ; all. Withopfenstain, wythopfen stain. Bartélemy l’Anglais XVI, 33.

[73] Quirindros, quandros, ,quanidros, quamnidros ; all. Geirstain, geyr stain. Bartélemy l’Anglais XVI, 84

[74] Pierre donnée pour synonyme de doriatides / donatites.

[75] fr. rubis ; all. rubîne ; ar. elantagar, alkarkahin.

[76] sapphirus, saphiro ; all. sapfîr.

[77] autre nom de l’ambre.

[78] sardius, sardio, sardinis ; fr. sardine, sarde ; all. sardin.

[79] sardonicus, sartonix, sardonix, sardonis ; fr. sardine, sardone, sardoine ; all. sardon, sardoniß, sardîne, sardonicen.

[80] Silenites, selenites, sylonites, sollentes ; fr. sylenite, silleniche ; all. Silenistes ; esp. galantes, salentes.

[81] samnis.

[82] Fr. esmeril, esmera ; ar. Elsebada, sembadheg; hebr. Shamir.

[83] Sagda, saga, sarda, agada ; fr. sade, sarde ; all. saddâ.

[84] Sandrisita. Pline 37, 101-102

[85] Pline 2, 211 ; 36, 161.

[86] Sideritis, sirites, selenites, elonia.

[87] Topazios, topazius, topasius, topazion, thopasius, topadium, tobasius, thopayus, capasius, copasius, kaspasinus, caspasianus ; fr. topace, thopache, thopasche, estoupace ; all. Topaß.

[88] Turcois, turcogis, turgei ; fr. turquemaux ; all. turkoyse, turckes, türckis ; ar. erfebronug, ahtat, farasquin.

[89] Thrachia gemma, Pline 37, 130 ; 183

[90] Thyrsite, tirsis, tiersus

[91] Tecolithos, tegolithus, cegolitus, gegolitus, gocolitus ; all. cegôlitus

[92] Cf. Vincent de Beauvais, Spec. nat. VIII, 107.

[93] perites, perithes, pirites ; fr. pyrite, pirite ; all. pirrîtes.

[94] Batrachites, batrachitas, bathracites. Autre nom de la crapaudine.

[95] Chrysoberillus ?

[96] zimech, zunich ; lapis azurii, azurius, lasulius ; ar. lâzurd, lezawarz / lezanarz.

[97] Zamilampis. Pline 37, 185.